{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 62","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/62.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Est ea vel fixa, ut F*, vel mobilis ut G*. 91. Trochlea fixa potentiae vires haud auget. Est enim trochlea fixa vectis primi generis, cuius hypomoclium est in C, potentia applicatur in A, resistentia vero in B; cum ergo sit AC = BC, potentia resistentiae aequalis esse debebit (89) 92. Si potentia ope trochleae mobilis ponsustentet, est ad resistentiam, ut 1 ad 2. dus Est enim trochlea mobilis* vectis secundi generis, cuius hypomochlium est in A, distantia ponderis ab eodem CA potentiae vero BA; cum vero sit CA: BA ZI: 2, debeatque in vecte (89) potentia esse ad resistentiam in ratione reciproca distantiae ab hypomochlio, id est ut CA: BA, erit quoque potentia ad resistentiam in eadem ratione. 93. Si plures trochleae iungantur, oritur machina composita, quae Polyspastos graeca voce dicitur: cuius ope ut potentia resistentiae aequetur, debet ea esse ad resistentiam, ut 1 ad numerum funium, vel ut 1 ad numerum rotularum tam superiorum, quam inferiorum, vel denique ut 1 ad duplum numerum rotularum inferiorum. Fig. 43 Patet enim*, quo tempore resistentia G spatium illud, quod distantia rotularum inferiorum, & superiorum metitur, & quod longitudini unius funiculi be aequale est, percurrit, eodem tempore potentiam A spatium aequale longitudini omnium funium, atque adeo numero funium proportionale percurrere.","prev":{"citation":"Physica generalis 61","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/61"},"next":{"citation":"Physica generalis 63","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/63"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}