{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 64","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/64.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Ut potentia ope plani inclinati AC: sustentet pondus directione plano parallela, debet ea esse ad pondus, ut altitudo plani AB ad eius longitudinem AC. Dum pondus ex C ad E elevatur, ab horizonte BC intervallo EK removetur: Haec igitur linea spatium ponderis recte exhibet: eodem vero tempore potentia spatium EC conficit, erit ergo potentia ponderi par (84), si fuerit ad illud, ut reciproce EK ad EC, sive ob similitudinem triangulorum EKC, ABC, ut AB ad AC. COR. I. Quoniam corpus per planum inclinatum descendens partem gravitatis absolutae deperdit (49), potentia pondus sustentans cum residua solum gravitatis parte, seu cum gravitate comparativa aequilibrari debet. Est autem haec ad absolutam (51) ut AB ad AC. COR. 2. Quo minor fuerit altitudo plani manente eadem longitudine, vel quo maior longitudo manente eadem altitudine, eo minor vis requiritur ad corpus supra planum inclinatum sustentandum. 97. Si potentia ope plani inclinati trudat pondus horizontaliter, erit ea ponderi par, si fuerit ad illud, ut altitudo plani AB ad eius basim BC. Hoc enim casu, dum horizontaliter protrusum pondus elevatur spatio AB, potentia percurrit lineam BC: ut igitur ponderi par sit, in harum linearum ratione reciproca esse debet (84.) pogle 98. Cochlea est cylinder A, in prominentes Quid cochlea? aequales, & parallelas helices, seu spiras sulcatus, diciturque is cochlea solida*; huic iunFig.","prev":{"citation":"Physica generalis 63","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/63"},"next":{"citation":"Physica generalis 65","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/65"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}