{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 65","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/65.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"48 gitur cochlea cava B, quae spiras habet excavatas eius magnitudinis, ut helices cochleae solidae intra eas recipi possint. 99. Ut potentia ope cochleae ponderi aequilibretur, debet ad eam esse, ut distantia duarum helicum ad peripheriam cylindri. Patet enim, quo tempore pondus, seu resistentia per distantiam duarum helicum sive attollitur, sive deprimitur, eo tempore potentiam, peripheriam cylindri describere. Haec igitur sunt spatia eodem tempore a pondere, & potentia descripta, in quarum ratione reciproca si potentia & pondus fuerint, in aequilibrio erunt (84) SCHOLIONI. Cochlea recte consideratur ut planum inclinatum convolutum, cuius basis est peripheria cylindri, altitudo vero distantia duarum helicum. SCHOLION A. Cochlea vix utimur ad pondera attollenda; altitudo enim, ad quam attolli possent, maior esse altitudine cylindri nequit. Crebrior eiusdem usus est in comprimendis corporibus, uti ex varii generis torcularibus, iis praecipue, quorum ope mustum ex botris vindemiarum tempore exprimitur, elucescit. SCHOLION 3. In praxi potentia ipsi cylindro haud applicatur, sed per eundem vectis adigitur, cuius extremitati dum potentia admovetur, patet, vires eiusdem ex hoc etiam fonte plurimum augeri. COR. Quo minor fuerit caeteris paribus distantia duarum helicum, eo amplius vires potentiae ope machinae huius augebuntur. 100. Cuneus est duplex planum inclinatum Quid enneus? in eandem aciem desinens. 101. Ut potentia ope cunei resistentiae par sit, debet ea esse ad resistentiam, ut latitudo basis cunei AD, ad eius altitudinem Bb.","prev":{"citation":"Physica generalis 64","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/64"},"next":{"citation":"Physica generalis 66","label":"ARTICVLVS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/66"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}