{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 71","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/71.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Completis parallelogrammis EF, HI, CB, patet (42) mobile in fine primi temporis fore in G, in fine secundi in K, ac demum in D. Cum iam sit AF: AE, sive FG= AI: AH, sive IK, triangula AFG, AIK, ABD similia erunt: erit igitur AF: AΙ= AG: AK; unde cum AF, & Al in eadem recta iaceant, AG quoque, & AK, ac proinde puncta G, & K in eadem recta deprehendentur. Repraesentet iam AC* vim aequabilem, Fig. 58 AD vero vim constanti quadam lege accelerantem; erit rursus mobile successive in punctis I, K, H. In hac vero hypothesi triangula AEI, AFK, ACH similia haud erunt (est enim AEZ EF, & AB EBG): cum igitur anguli E, F, C aequales sint, nequeunt anguli EAI, FAK, CAH aequales esse; secus enim triangula dicta similia forent, ac proinde puncta I, K, H in eadem recta non iacent, sive quod idem est, linea AIKH recta non est. SCHOLION. Linea curva, quae dicta ratione describitur, traiectoria vocatur. 107. Species curvae, quam mobile duabus eiusmodi viribus impulsum describit, dependet a ratione, quam hae vires singulis momentis inter se habent. NaNatura enim curvarum (elem. 767.) dependet a ratione constante, quam habent abscissae, aut quaevis earundem functiones ad functiones ordinatarum. Cum igitur*, dum curva refertur ad AD; AB, AG, AD sint abscissae, BI, GK, DH ordinatae, patet, a ratione varia, quam singulis momentis vires motrices inter se habent, speciem curvae, quam mobile describit, dependere. Eadem propositio sic quoque ostendi potest.","prev":{"citation":"Physica generalis 70","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/70"},"next":{"citation":"Physica generalis 72","label":"SECTIO IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/72"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}