{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 82","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/82.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quod si iam concipiatur tempusculorum numerus augeri, earumque magnitudo infinite minui, ita ut actio vis ad centrum C tendentis evadat continua, latera polygoni evanescent, illudque abibit in curvam DGK &c, quae traiectoria dicitur. SCHOLION 1. Mobile his duabus viribus impulsum omnis generis curvam describere posse, constat ex iis, quae supra (107) dicta sunt. SCHOLION A. Vis DF, GI motum aequabilem producens, dicitur vis proiectilis, vel vis tangentialis; vis vero DH, GL, & mobile versus punctum C urgens, vis centripeta audit, ambae communi vocabulo vires centrales nominantur. SCHOLION 3. Praeter dictas vires tertiam quampiam in motu corporum curvilineo circa centrum aliquod peracto nonnulli adstruunt, quam vim centrifugam dicunt; hanc vi centripetae perpetuo adversari, eique iam aequalem, iam superiorem, iam inferiorem esse docent. Quid porro de vi hac centrifuga sentiendum sit, clarissime exponit P. Boschovich, ex quo sequentia excerpsimus: „ in quo\"vis motu, qui circa centrum aliquod peragitur, tria ve„niunt consideranda. Vis nimirum, ut vocant, tangen„tialis, centripeta, & centrifuga. Priores duae motum „solae absolvunt, tertia a nobis duntaxat concipitur, tan\" quam e binis illis redundans. Designet in fig. cit. DE „effectum vis tangentialis, si nulla adesset vis centripeta; \"recta vero FG, vel DH effectum solius vis centripe\"tae, si vis tangentialis omnis abesset. Nihil sane isthic \" est praeter illa duo, quorum compositione progignitur „motus per arcum DG. Virium istarum coniugatio fa\"cit, ut mobile accedat a tangente versus centrum quanQuod si vero vis centripeta abfuisset, \"titate FG. „mobile per tangentem DF abeundo, a centro C recessisset \"quantitate GF. Unde vis centrifuga aliud non est, quam \"determinatio abeundi a centro motus, proveniens a deVis „terminatione tangentiali abeundi ad punctum F. „quippe centrifuga exigit quidem, ut mobile ab arcu rece\"dat ad tangentem, at solum hypothetice, si nempe vis cen\"tripeta absit, quae, cum praesto est, plenum habet effe„ctum, accessum nempe mobilis ad arcum ipsum: accessus „ autem ad centrum, vel recessus pendet ab angulo, quem „radius vector cum tangente continet, aut ab ipsa vis „centripetae quantitate, non a vi centrifuga.","prev":{"citation":"Physica generalis 81","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/81"},"next":{"citation":"Physica generalis 83","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/83"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}