{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 84","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/84.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Quamcunque curvam mobile dictis viribus describat, radius vector (id est, linea CD e centro motus ad illud orbitae punctum ducta, in quo mobile existit) describet areas temporibus proportionales. Quod si enim mobile primo tempore percurrat arcum DG, radius vector describet, seu verret aream DCG; dum item tempore altero aequali mobile per arcum GK movetur, radius vector aream GCK describit. Quod si igitur areae hae, quas radius vector aequalibus temporibus describit, aquales sint, ita arguere licebit: radius vector describit temporibus aequalibus areas aequales; tempore igitur duplo duplas, triplo triplas, ac universim areas temporibus proportionales describet. Esse porro aream seu triangulum DCG aequale triangulo GCK, ita ostenditur: triangulum GCK aequale est triangulo GCI, cum triangula haec eandem habeant basim CG, & inter easdem parallelas KI, & LG, sive CG existant; eidem triangulo GCI aequale quoque est triangulum DCG, cum triangula haec aequales bases DG, & GI, eandem praeterea quae vero uni teraltitudinem habeant; tio aequantur, ea quoque inter se aequalia esse manifestum est. SCHOLION. Propositio haec appellatur regula prima Kepleri, propterea quod Keplerus primus ex observationibus Tychonis Brahe collegerit, planetas ita moveri cired by G ca solem, ut radius vector describat areas temporibus proportionales. Id vero commune esse motui omni curvilineo circa centrum aliquod peracto ex ipsis geometriae elementis demonstravit Newtonus, estque propositio haec Astronomiae Physicae fundamentum praecipuum, alte proinde animo defigenda. 129.","prev":{"citation":"Physica generalis 83","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/83"},"next":{"citation":"Physica generalis 85","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/85"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}