{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 90","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/90.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Cum enim in circulis motus sit aequabilis (132), erit tempus, quo peripheria circuli describitur, aequale spatio diviso per celeritatem (38), sive erit T= -; cumque in circulo sit S=R, seu peripheria in ratione radii, erit T= Z: est autem (praec.) C = –: erit ergo TZRVRZVR, ac proinde Ta ER: 138. Si e converso quadrata temporum erit vis centripeta sint, ut cubi distantiarum, in ratione inversa duplicata distantiarum. Est enim in circulo T= 7; quod si ergo fuerit Ta ER3 erit quoque — —Ri, ac proinde Ra – R: Ca, & hinc Ca z unde C – — Hanc porro celeritatis excum vis cenpressionem tum locum habere, tripeta in ratione inversa duplicata distantiarum est, ex N. 136. constat. SCHOLIONI. Quae postremis his theorematis continentur, regulam secundam Kepleri constituunt, propterea quod ex observationibus Astronomicis Keplerus eandem eruerit. SCHOLION A. In iis, quae de motu circulari hactenus tradidimus, nulla mentio massae in circulo revolutae facta est, cuius tamen ratio in motu circulari, qui per machinas virium centralium efficitur, haberi necessario debet. Tum vero sequentia theoremata locum habent, quae S Gravesande, aliique passim demonstrant. 1. Si duorum corporum & distantiae a centro motus, & tempora periodica aequalia sint, vires centrales erunt ut massae. 2. Si tempora periodica, ac massae aequales sint, vires rationem distantiarum sequentur. 3. Si positis iisdem temporibus periodicis tum massae, tum distantiae a centro inaequales sint, vires rationem ex iis compositam habebunt. 4. Si massae in eodem casu sint reciproce ut distantiae, vires aequales erunt. 5. Si tum massae, tum distantiae a centro utrinque eaedem sint, vires erunt in ratione inversa duplicata temporum. Denique generaliter vires centrales erunt in ratione composita directa massarum & distantiarum a centro, & reciproca duplicata temporum periodicorum.","prev":{"citation":"Physica generalis 88","label":"ARTICVLVS IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/88"},"next":{"citation":"Physica generalis 91","label":"ARTICVLVS VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/91"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}