{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Physica generalis 98","citation":"Leopold Biwald, Physica generalis 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/98.md","author":{"name":"Leopold Biwald","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald"},"work":{"title":"Physica generalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"SCHOLION. Philosophia his Gassendi principiis innitens, vulgo Philosophia corpuscularis vel mechanica dicebatur. 145. Newtonus systema Gassendi quoad plura capita amplexus videtur; cuius verba L. 3. Optic. quaest. 31. haec sunt. „Illud mihi vi„detur simillimum veri, utique Deum Optimum „Maximum in principio rerum materiam ita „formasse, ut primigeniae eius particulae, de „ quibus deinceps oritura esset corporea omnis „ natura, solidae essent, firmae, durae, impene„trabiles, & mobiles, iis magnitudinibus, & fi„guris, iisque insuper proprietatibus, eoque „ numero, & quantitate pro ratione spatii, in „ quo futurum erat, ut moverentur, quo pos„sent ad eos fines, ad quos formatae fuerant, optime deduci. Quae porro particulae pri„migeniae, quippe plane solidae, longe durio„res sunt, quam ulla corpora ex iisdem dein„ ceps cum occultis interiectis meatibus compo„sita; imo tam perfecte durae, ut nec deteri „ possint unquam, nec comminui; ne adeo ul„la in consueto naturae cursu vis sit, quae id „in complures partes dividere queat, quod „ Deus ipse in prima rerum fabricatione unum „ fecerit. Tamdiu dum particulae illae inte„tegrae permanent, poterunt sane per omnia „saecula ex iis composita esse corpora eiusdem „semper naturae, & texturae: verum si illae „ deteri, aut comminui possent, iam futurum „ sa„sane esset, ut rerum natura, quae ex iis „pendet, immutaretur. Aqua, & terra ex \"particulis imminutis, & detritis particula„rumque fragminibus compositae, non utique „eandem hodie naturam, texturamque habearent, ac aqua, & terra in principio ex par„ticulis integris compositae. Quare ut rerum „ natura possit durare, existimandum est, cor„porum omnium mutationes in variis solummo„do separationibus, novisque coniunctioni\"bus, & motibus durabilium illarum particu\"rum consistere.","prev":{"citation":"Physica generalis 97","label":"PARS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/97"},"next":{"citation":"Physica generalis 99","label":"PARS II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/99"},"credit":{"text":"Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis","quality":"ocr"}}