{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 101","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/101.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Scio equidem, nec id grauatè sum admissurus, Daemones, hoc est, Spiritus aëreos scientia ac cognitione rerum imbutos, quique omnia subodorari solent, non solùm humoribus se immiscere, sed mentes quoque humanat ad pessima quaeque instigare atque impellere: bonos quoque Genios, seu Ange los salutares, ad optima quaeque adiumento esse, ad eaque se praebere socios ac ministros. Sic Raphaël se itineris comitem addixit To biae filio. Sic in Samsonem irruit spiritus Do mini, & dilacerauit leonem, tanquam hoedum. In Saulem quoque insilijt spiritus Diuinus, & cum reliquis Prophetis vaticinatus est. Postmodum verò spiritus nequam exagitauit commouitque mentem illius, atque in Dauidis necem illum armauit. Sic tempestatibus se ingerunt, ac fulmina tomtruaque exacuunt, adeò vt illis adnitentibus conuelli culmina spectemus, prosterni sata, pecudes, armensaque ac greges confici: quanquam tamen ven torum violentia atque impetus tale quiddam absque his efficiat. Sic Ecnephias, & ventus Typhonicus, cuius meminit Diuus Lucas, validè atque impetuosè terris marique incumbunt, atque ardentes faces, ignitosque globos eiaculantur attritu ac collisione nubium, adeò vt antemnas, velaque aduri contingat. Similem vim ac violentiam vallis quàmlibet munitis bombardae inferunt, quae non solùm proximos quosque, & quos glans attingit, teriunt, sed longius etiam consistentes, pauloque remotiores prosternunt violento stre pitu, auraeque sibilo. Haec & pleraque alia, licet naturali ratione fieri constet, Daemones tamen vel conniuente Deo, vel consessa illis potestate se his immiscere solent, omniaque sęuiora efficere. Sic Saulis melancholiam exasperauit Satanas, atque ad caedes & insidias multaque funesta impulit. Quòd tamen hic animi affectus, mentisque error ac perturbatio in naturales causas referri possit, ex eo patet, quòd citharę dulcedine subsederit furor ille, atque impetus animi, factaque mens sit seda tior. Vt enim vbi turbines ac saeuiores venti Oceano incumbunt, fluctus crebrescunt, ma reque exaestuat: vt denique melancholicis natura tetricis iactura facultatum, aliaque incom moda, moerorem conduplicant: biliosis immo dicus vini potus, vel aspera dicteria, salesque dentati, iram exacuunt: Ita mali Genij, aut fraudulenti consultores, hominum animos ad deteriora procliues in praeceps agunt, adeò vt voluntas alioqui alacris & prompta, imσι. petus petus consiliorum, ipsasque actiones moderari nequeat. Quod ipsum indicasse videtur Seruator; quum Petrum increpitans: Facesse à me, inquit, Sarana.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 100-2","label":"LIBER II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/100-2"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 102","label":"LIBER II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/102"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}