{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 116","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/116.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quod Lucretius hoc carmine expressit, In somnis eadem plerosque videmus obire: ausidicos causas agere, & componere leges, Induperatores pugnare, ac praelia obire, Nautas contractum cum ventis degere bellum. Quae enim toto die nos fatigare vrgereque solent, inclinata iam die in cerebrum assiliunt, nocturnasque intemperies excitant, aut saltem mentem iis occupatam detinent, vt somnus non sit placidus, sed obiectis imaginibus identidem interrumpatur. ¶ Ex his qui submersi sunt, virorum cadauera su perina, foeminarum verò prona fluitare, exemptoque pulmone non emergere. Cap. VI. Ompertum est apud Belgas, quod Pli nius etiam testatur, Corpora virorum, vbi submersa sunt, supina, atque erecta in coelum facie: mulierum verò prona, vultuque in fundum inclinato, fluitare. Quo natura creditur pudori sexus consuluisse, ne ea in conspectum venirent, oculisque hominum exhiberentur, quae decentius obteguntur. Mihi verò ea excogitata est ratio, quòd mulier ventricosa sit, protensoque vtero, ac conceptacula laxiora obtineat, magisque patentia, aluum, intestina, meatus vrinarios, vbera fungosa ac praetumida, quae quoniam vbertim atque affluenter humore implentur, degrauari ventrem pondere atque aquarum distentione contingit, deorsumque ferri. Quod ipsum in vtriculis ac vasculis perspicimus obturatis, quorum pars quae aërem continet, sublimis existit: quae humorem, subsidit, ac deorsum voluitur. Idipsum & in ouo animaduertere licet, quod salsugini iniectum fluitat quidem, sed pars cui pondus inest, premitur ac subsidit: pars aëre oppleta, illa scilicet quae rupto putamine lacunam exhibet, vbi peruetusta sunt ac subolida, eminet, sursum sumque nititur. Quòd nisi capaciores meatus ac conceptacula ampliora huic sexui natura indidisset, qua cedò ratione ac modo concubitus perfici posset?","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 115","label":"DE DEGVLT. NATVRAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/115"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 117","label":"DE DEGVLT. NATVRAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/117"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}