{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 129","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 129","ref":"129","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/129","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/129.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"At vbi morbus inoleuit, ac cum natura coaluit, non ma gnoperè doloribus infestantur, quòd inter se consentiant, atque humores corporis commercio, ac qua vtitur consuetudine, flaccescant: atque aliorum humorum mixtione, vt vinum meracum affluenti aqua, diluantur. Semper tamen vestigia inhaerescunt, veterisque morbi reliquiae relinquuntur. Quae si in pul monem decumbunt, raucos illos esse atque anhelosos perspicis: Si in articulos, podagrae ac chiragrae, & quae subinde recurrit, Ischiatico dolori obnoxios. Sic omnes sicosi articulari morbo laborant: at non omnes Po dagrici, aut coxendico cruciatu affecti, morbi Gallici labe imbuti sunt. Quòd si in extimam cutem diffunditur humorum colluuies, scabra cute efficiuntur, ac corticosa, lychenibus, impetigine, mentagra, ac porrigine, in fa cie deformati, non sine capillorum defluuio. Simile enim quiddam illis euenit, quod arboribus ac virgultis, quibus lotium aut salsugo, aliaque inquinata eluuies affusa est. Vitiata enim radice folia decidunt, ac rami marcescunt: non tamen arbos à stirpe interit, atque emoritur, sed elanguescit atque aegrè refocillatur. Qua ratione moribundi etiam constante adhuc mente raucum murmur edant, ac sonitum reciprocantem, quem Belgae populari voce Den rotel vocant. Cap. XV. N Belgica regione, totoque Septentrionalis plagae tractu, morituri certa argumenta proferunt emigrandi, edito sonitu murmilloso, nec est qui absque huiusmodi indicio vitam non finiat. Siquidem imminente morte sonum edunt tanquam aquae labentis per salebras, locaque anfractuosa atque incurua, murmur, aut qualem siphunculi ac fistulae in aquaeductibus sonitum excitant. Quum enim vocalem arteriam occludi contingat, spiritus qui confertim erumpere gestit, nactus angustum meatum, collapsamque fistulam, gagarismo quodam prodit, ac raucum per laeuia murmur efficit, scatebrisque arentes deserit artus. Conglomeratus itaque spiritus, spumaque turgida commixtus, sonitum excitat, reciprocanti maris ęstui assimilem. Quod ipsum in nonnullis etiam fit ob panniculos ac membranas in rugas contractas sic vt spi ritus obliquè ac sinuoso volumine decurrat. Hi autem qui valido sunt, vastoque corpore, & qui violenta morte pereunt, grauius reso nant, diutiusque cum morte luctantur, ob humoris copiam, ac densos crassosque spiritus.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 128","label":"128","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/128"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 130","label":"130","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/130"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}