{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 153","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 153","ref":"153","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"At qui moderato victu quieti se trayGoogle tradidere, ea parte animi in qua ratio & con silium consistit alacri atque erecta, corpore verò nec inopia defecto, nec satietate affluenti oppresso, tunc eueniet, vt mens eluceat, & se ve getam acremque ad somniandum praebeat, ac visa tranquilla & veracia occurrat. Cuicunque enim operi interdiu homo intentus est, & occupatur, resoluto in somnum corpore, retractat, secumque versat atque agitat. Quod cuique pro suo vitae instituto euenire, hoc venusto carmine commonstrat Claudianus: Omnia quae sensu voluuntur vota diurno, Tempore nocturno reddit amica quies. Venator defessa thoro dum membra reponit, Mens tamen ad syluas & sua lustra redit. Iudicibus lites, aurigae somnia currus, Vanaque necturnis meta cauetur equis. Gaudet amans furto: permutat nauita merces: Et vigil elapsas quaerit auarus opes. Me quoque Musarum studium sub nocte silenti Artibus innumeris sollicitare solet.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 152","label":"152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/152"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 153-2","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/153-2"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}