{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 157","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/157.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Quod ipsum Socrates adolescentibus consulere solitus est, quò si essent egregia corporis forma, ac facie liberali, ne vitiis illam contaminarent: si verò deformi essent specie, ac statura minus decora, illam ingenij cultu, morumque honestate pensaret. Inuenta itaque sunt specula, teste Seneca, vt homo se ipse nosceret. Multi enim ex his con sequuti sunt sui notitiam, atque optimam vitae instituendae rationem: formosus, vt viter infamiam: deformis, vt cognoscat vitia corporis redimenda virtutibus: iuuenis, vt admoneatur defluxuram aetate formam, eoque paranda viatica, quę auget, non depopulatur senectus: senex ac rugosa anus, vt neglectis carnis illecebris, mortem imminentem meminerit. Ex speculo itaque natura facultatem nacta est, vt seipsam videat ac contempletur, inspectoque vultu, fronteque ac facie, quae multarum rerum sunt indices, in sui consideratione versetur, naturaeque propensionem exploret. Ita enim futuri sumus proprij corporis physiognomoni atque inspectores, nostraque vitia, siquae externus habitus commonstrat, poterimus obseruare, atque iis mederi. Hoc itaque commodi pręstat speculi vsus, vt oculorum aciem ex continenti intuitu retusam exacuat, oculosque lassos restauret, colligun tur siquidem spiritus visorij, nouisque à cerebro resilientibus recreantur. Qua autem ratione speculum ex aduerso imaginem referat, à plerisque dubitatum est. Alij enim in hoc simulachra esse opinantur, hoc est, corporum nostrorum figuras à nostris corporibus emissas: alij imagines non esse in speculo, sed ipsa aspici corpora retorta oculorum acie, & in se rursus deflexa. Itaque specula res ostendunt per reflexos radios. Reflectio enim à denso est, ideoque specula postica parte plumbo obducta sunt, ne lumen per vitrum directè transmittatur. Res verò opposita apparet, quòd pars radij mouens oculum, dirigitur in oppo situm, ideò totus radius velut in partem illam quasi exporrectus accipitur, quo consequitur vt res oculis exhibeatur. Aduersa autem parte corporis, non auersa imagines referunt, quòd species quae à corpore solido per aërem manat ad speculi superficiem, sim plex puraque est. Imagines itaque in speculo collucent, quum ex eo radij luminosi regerantur: repercussi enim ad oculum resultant, in quo se conspicit, & figuram graphicè expressam quisque intuetur. Non enim per spe culum videmus, nec imago formatur in spe culo, sed in oculo, speculum tamen adiuuat, quum visum referiat. Atque haec est causa, quur experrecti nocte lumen primo intuitu videamus radiis retrocedentibus, seseque intuentibus, atque in se retortis. Hinc collige, quur partes corporis dextrae efficiantur in ips culo laeuę, & ediuerso.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 156","label":"156","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/156"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 158","label":"158","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/158"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}