{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 161","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 161","ref":"161","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/161","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/161.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Singula enim igni liquescunt, atque ad opus quodque ductile accommodari possunt. Hydrargyros autem, hoc est, aqueum istud argenteum ac fusile, qua vi & facultate polleat, cuiusve qua litatis est particeps, frigidae ne, an calidae, variè inter se disceptant Medici. Sunt qui frigidum & humidum esse contendunt, argumento quòd tactu miram frigiditatem mem bris inferat, eaque in stuporem ac paralysim adducat. Alij calido siccoque effectu esse statuunt, quòd penetrabili vi conspiciatur, adeò vt incisa vena eorum qui semel atque iterum ex morbo Venereo inuncti fuerunt, argentum viuum emanasse conspectum sit: quod ego fieri crediderim non ex insita aut genuina caliditate, sed quòd rebus quibusda vrentibus vel extinguatur, vel admisceatur, quibus retundi solet atque hebetari frigida humidaque qualitas, atque ignea quaedam induci Est siquidem puluis quidam in vsum Chirurgis circumforaneis, Pręcipitatus dictus, quòd opus suum celeriter ac praecipitanter peragat, non sine grauissimo corporis incommodo, ardentem enim vim ac deleteriam huiusmodi praeparandi ratione asciscit. Cęterùm quum argenteus hic liquor dissipatus ac diuulsus, ita rursus coëat, sibique cohaereat, atque in se conglobetur, vt non sit tractabilis, fingique possit, nec vllis medicamentis misceri, nisi illius mobilitas cohibeatur, excogitauit industria humana aliquot rationes ac modos, qui bus id effici possit, eiusque agilitas domari. Inter quos ille securior est, magisque innoxius, qui saliua hominis perficitur, cui momentum cineris, aut pusillum triturae ossis Sepiae admixtum est. Caeterum hoc admiratione dignum est, quòd quum omnia quae ex terra eruuntur quàmlibet ponderosa sint, huic me tallo innatent, Chalibs, ferrum, plumbum, atque aenea quaeque: solùm aurum subsidit, ab eoque absorbetur, atque argenteo colore imbuitur, qui nisi igne elui potest: sic enim in fumum resoluitur, atque in auras euanescit, reterrima odoris foeditate, non sine graui astantium noxa, vt quibus membra obstupescant, neruique emolliantur, quod ferè in his spectamus qui deaurandis vasis argenteis occupati sunt: neque enim argentu auro obduci, incrustarique potest, nisi argenti viui ministerio, quo vno obsequiosum fit ac tractabile: nam quum omnia metalla respuat, solo auro afficitur, eoque se commiscet, fingique patitur. Sic saepè experimentum feci in argenti viui sesquilibra, duas plumbi libras innatare: auri verò denarium, vel etiam scrupulum, quae tertia drachmae pars est, demergi. Ex omnibus autem metallis aegerrimè adhęrescit argento, aegrè admodum plumbo, difficilimè ferro, aeri mediocriter. Hujus argentei, viuacissimique liquoris con ditionem aliqua ex parte aemulatur plumbum liquefactum.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 160","label":"160","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/160"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 162","label":"162","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/162"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}