{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 174","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 174","ref":"174","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/174","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/174.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Vt enim Adamas fertum allicit: sic sidus hoc terrae proximum, mare attrahit, concitatque Nam quu Luna oritur, Oceanus circa illas plagas deuoluitur, nempe Orientales, partesque Occidentales deserit: quando verò ad Occasum vergit, in illis partibus crebrescunt fluctus, in iis verò quae ad ortum spectant detumescunt, idque affluentius vel parcius pro incremento defectuque lucis quam lunares radii exhibent. Quòd si cui libeat in Oceano Gallico, nostroque mari quod se ad Septentrionem porrigit, locorum tractus ac spatia orasque regionum metiri, & quos aestus littora perferant obseruare, luce clarius perspi ciet omnia Lunę motu aspectuque perfici. Vbi enim hoc sidus exoriens diuersas plagas ac cli mata collustrat, cursumque suum per coeli meatus prosequitur, eò ęstum fluxumque edirecto deferri contingit, quò radios dirigit, & quas terrae partes ac littora ex aduerso sibi opposi tas respectat. Vt enim Sol ex humenti gramine humorem elicit, multamque aquae vim ex mari, stagnis, paludibusque absorbet, vnde plu uiarum origo existit: vt denique multae herbę quae hinc Helitropia dicuntur, Solis vi ac calore qui humorem allicit, circumaguntur, eiusque iter ab ortu in occasum expansis patulisque flosculis comitantur: Ita Lunae vi Oceanus modò in hoc, modò in illud littus impellitur, eoque se inclinat, atque in illam oram decumbit quò sidus feratur. Cuius rei aliquod dabo spe cimen, ac quorundam locorum, vrbiumque ac littorum, quae mare alluit, exempla proferam. Principiò quò omnia exactè percipi queant, hoc axioma seu pronunciatu subiiciendum putaui: Lunam semper auersis à Sole cornib. si crescat ortum spectare: si decrescat, occasum: quę triduo plerunque in coitu morata demum lucescit, ac falcata emicat. Singulis verò dieb. ab incremeto à Sole remotior ad septimum vsque augescens medio orbe diuisa spectatur, eaque pars illustratur quę Soli in occidente delato opponitur, illa opaca quę Orienti obuersa est Semper enim Luna cresces Solem occidentem sequitur, supraque nostrum horizonta conspicitur. Vbi verò decrescit, Solem praece dit, illique praeuia est, ac supra horizonta antelucano conspicitur, ea semper parte illuminata quę Solem respicit, eoque efficitur vt pars incurua atque in cornua falcata, semper à Sole auersa sit: globosa verò atque in gibbum sinuata, aduersa, Solique exposita Quarto autem & deci mo die, quum ex diametro Soli opposita est, plena perficitur, ipsaque oritur vbi Sol in occi dente declinat. Quò fit vt vndique illustretur, Solisque splendorem quaquauersum recipiat. Decimoseptimo die quum Sol oritur, Luna in occidentem depressa conspicitur. Altero & vigesimo die Sole emerso, Luna medias ferè coeli regiones peruagatur, eaque pars quę ad Solem fertur lucida est obscuratis reliquis.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 173","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/173"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 175","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/175"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}