{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 182","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 182","ref":"182","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/182","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/182.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Experimento enim comprobatum habeo, moriente aliquo, lac liuescere ac corrumpi, omnesque halitus pestiferos in illud deferri. ¶ Tonitrum ac fulmine vitiari vinum, cumque liquorem quae Belgis Ceruisia dicitur: & quibus id prohibeatur, eorumque vires restaurentur. Cap. xlviij. Onitrum & fulmen noxam inferre rei pe nuariae, cellisque vinariis, nemo non patrunfamilias luculento suo damno expe ritur. Siquidem fulmine vapescit vinum, coloremque russum asciscit, ac genuinus illi sapor aboletur calore igneo ac vi penetrabili vrentique. Ceruisia horrendo illo sonitu, motuque violento ac concussione acore vitiatur, potuque efficitur inidonea. Et quanquam aestiuus calor pręcipua causa sit vt liquores acescant, fulmen tamen ac tonitrum subitam mutationem huiusmodi rebus inferunt etiam hybernis mensibus, quum aestus pedetentim id efficiat. Quòd si penora subterranea sint ac concamerata, for nicibusque ac testudine constructa, minus detrimenti poculenta accipiunt, quam si tabulatis constrata sint. Celerius enim in hęc penetrat aëria ized by Google Digi aëris auraeque intemperies, ac violentius in do lia cadosque vinarios decumbit. Quocirca ego istos praemunire soleo antequam tempestas ingruat, superposita vasis ferri lamina cum sale, aut silicibus: fulmen enim cum durissimis con flictatur, in eaque potissimè vim suam exerit. Nam rara & tenera intacta relinquit, quod per ea transitus pateat, nec illis inhęrescat: eoque fieri videmus, vt quercus atque ilex durissimę cel sissimaeque arbores fulmmis iniuriae maximè sint expositę, quum Laurus quę illi cedit, nec renititur, intacta conspiciatur. Sic experimeto potius quàm ratione comprobatum est, Phocę seu vituli marini tegmen, ob id opinor quòd contextu raro sit, minusque solido, fulmine inuictum esse, similiter & Aquilam, eiusque exuuias. Caeterum, hoc omnium scire interest, ac meminisse expedit vt valetudini consulant, alimenta fulmine vitiata, noxia esse ac perniciosa. Inest enim illi vis pestifera, ex qua spi ritus venenatus in contacta diffunditur: eoque fit vt à fulmine adustis teterrimus odor ema net: quod in aristis confricatis percipimus; quae tactu fulminis robigine vitiatę sulphureum odorem naribus offundunt. Atqui quum indicauimus quid efficiant tempestates hę na turales, & quid damni rebus inferant, restat; vt quibus ea restaurari possint, ac pristino vi gori byGoogl gori restitui, commonstremus. Quod ipsum non facilè effeceris, nisi liquorem in aliud do lium transfundas, quod tame prius defricari debet, deinde decocto foliorum Lauri, iuglandis, myrti qui hortensis tum syluestris, quae Gaghei Brabantis dicitur, feniculi, baccarum Iumperi, Orminij quae triuiali voce Gallitricum dicitur, vulgò Scerley, macerari, exsiccatoque dolio recondi, postmodum vbi in vsum depromi continget, colorem odoremque ac sapore exhibebit gratissimum.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 181","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/181"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 183","label":"Cap. XLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/183"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}