{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 37","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/37.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Illa siquidem trigesimo tertio die formata, motum acci pit septuagesimo, menseque septimo nascitur. Quum verò quadragesimo à conceptu die illam formari contingit, octuagesimo motu po titur, atque octauo mense in lucem producitur. Quòd si quinto supra quadragesimum die conformetur, motum accipit nonagesimo, menseque nono eruptionem molitur: porrò cui quinquagesimo die forma absoluitur, cen tesimo moueri incipit, ac decimo mense eluctatur, lucisque beneficio perfruitur. Haec prolixius à me enarrata sunt, quò quisque intelligat animam rationalem tum demum infun di, quum foetus absolutam formam sit adeptus, suisque lineamentis exactè distinctus. Neque enim anima primo mense formationi foetus insistit, sed facultas vteri, ac vitalis vis seminis magna solertia operi elaborando incum bunt, ac sensim ad distincta membra, exactamque formam prouehunt. Primis siquidem sex diebus in oui speciem semina conglobantur, lactisque cremorem referunt, ac sibrae quaedam tenuissimo contextu telis aranearum non absimiles producuntur, deinde subsequentib. nouem diebus sanguinem & spiritum subministrant acetabula ac venae vm biculares, ex quo primùm effigiantur membra organica, quaeque nutritioni sunt accom moda, vtpote hepar, cor, splen, pulmones, cerebrum, quae à primo conceptus momento ad decimum octauum perficiuntur: postmodum ad quartum & quadragesimum diem caeterę partes conformantur, foetusque vitalis esse, ac sentire incipit, licet ob imbecillitatem aut non moueatur, aut tanta debilitate, vt gestans id sentiscere nequeat. Hoc itaque tempore ani ma rationalis vterum subire creditur, ac naturales facultates seu potentias sua vi imbuere, totumque opificium perficere. Quod ipsum Augustinus Moisis testimonio comprobat: Siquis, inquit, percufferit mulierem vterum gerentem, & abortierit, si foetus formatus fue rit, det animam pro anima: Si verò informatus fuerit, multetur pecunia. Quo conuincit animam non inesse foetui, nec hominis nomen promereri, nisi omnibus lineamentis sit con summatus, exactamque formam consequutus. Quum itaque iam formato corpore inseratur, non est quòd quisquam existimet in conceptu illam cum semine deriuari. Siquidem si semini rationalis anima, quae perenniter Ioan. 5. Psal. 35.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 36","label":"Cap. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/36"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 38","label":"Cap. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/38"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}