{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 55","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/55.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Vt autem artifex opus fusile confra ctum atque imminutum ex eadem materia restaurat, formamque inducit praestantiorem: ita Deus corpus in terram resolutum suo tempore reuocabit in vitam, eadem quidem qua fuit specie, sed omni labe, omnique terrena concretione sublata. Hoc itaque honoris deferamus immenso opifici Deo, eamque poten tiam illi afferamus, vt quiduis eorum quę libet, efficere illum posse confiteamur, nec quisquam ex sua imbecillitate, aut ignorantia illud aestimet aut metiatur: quum minutissima à nobis comprehendi nequeant, prorsusque. ingenij nostri captum excedant. Quòd si haec mundi spectacula, totiusque naturae ordo ac series non sit satis efficax ad excitandas hominum mentes, nec vllae rationes satis firmę ac solidae ad declarandam Dei vim ac potentiam: saltem in se quisque descendat, ac men tis suae dignitatem ac pręstantiam sedulò excutiat: profectò intelliget atque experietur, quanta sit humani animi mentisque excellentia, quanta denique illius vis & potentia, qui homini hoc munus indulsit.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 54.9-12","label":"54.9 to 54.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/54.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/54.9"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/57"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}