{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 62","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/62.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Quod est enim in natura semen humo condere, hoc est in Resur rectione cadauer sepelire: quod illic enasci, atque in viuam stirpem emergere, id homini reuiuiscere. Committitur terrae corpus putredini obnoxium: at idem reuiuiscet sublata omni naturae imbecillitate: defoditur in terram variis affectibus, calamitatibus, morbisque expositum: resurget alacre, viuidum, erectum, purumque ac putum, atque ab omni labe defecatum. Exemplo res erit lucidior: Aegroto qui graui morbo conflictatur, color deflorescit, efficiturque luridus, mustelinus, squallidus, giluus, cadauerosus, totumque cor pus adeò gracilescit, atque extenuatur, vt exhausto vitali succo agnosci nequeat. At is adhibitis medicamentis, ac salubri victus ratione reuiuiscit, fitque pinguis ac nitidus, cuteque tam suauiter curata, vt Mangonio excultus atque expolitus videri possit. Sic in Resurrectione idem corpus emergit, sed illustrius, & in quo nulla apparent concretae labis, aut corruptelę veteris vestigia. Hoc exemplar in Christo primum inchoatum est, qui nulla re efficacius Diuinitatem suam declarauit, quàm Resurrectionis triumpho. Idipsum in omnibus eius virtute est exprimendum. Qui, vt Paulus ait, transformabit corpus nostrum humile, ac conforme reddet corpori suo glorioso, secundum efficaciam, qua potest etiam sibi subijcere omnia. Quamobrem non vult nos discruciari metu mortis Apostolus, nec impotentius luctu ac lamentis confici. Quandoquidem qui in Christo obdormiscunt, Dei verbo sunt resuscitandi, sempiterno aeuo cum illo fruituri: quod ita futurum praedixit Ser uator: Veniet hora, qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem eius, ac prodibunt: qui bona fecerunt, in Resurrectionem vitae: qui verò mala egerunt, in Resurrectionem condemnationis. Quibus verbis solatium adfert deiectis, afflictisque mentibus, ne malis succumbant: impiis verò ac deploratis hominibus terrorem incutit, ac trepidationem, vt qui nullum prorsus sibi scelerum finem statuerent, nisi post hanc vitam persoluerentur pietatis atque impietatis praemia. Vnde Iob in extrema calamitate constitutus & cui ad summam miseriam nihil esset reliqui, hac certa spe se ipse solatur: Scio quòd redemptor meus viuit, & in nouissimo die de terra surrecturus sum, & in carne mea videbo Philip. 2 I. Thes. 4 Ioan. 5 debo Deum seruatorem meum, quem conspecturus sum ego ipse, & non alius: reposita est.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 61.5-7","label":"61.5 to 61.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/61.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/61.5"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 63","label":"63","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/63"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}