{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 63","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/63.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"haec spes in sinu meo Quum itaque tota spes ac fiducia consequendae salutis, omneque in extremis solatium in resurrectionis fide con sistat, hanc praecipuè opponamus insultibus ac terriculamentis, quibus mentes nostras subruere tentant, ac labefactare Demones: in eoque spem fixam habeamus, qui tantae libertatis nobis autor atque assertor extitit. In maximam autem spem ac salutis fiduciam erexit hominum mentes diu expectata Seruatoris natiuitas: multum contulit eius inter homines conuersatio, morum integritas, doctrina, mors denique ipsius, quam nostra causa subiit atque ab interitu nos vindicauit: verùm hoc effecit resurrectionis veritas, vt parto de mor te triumpho ac victoria nemo de promissa sa lute possit ambigere, sed firmam spem concipere arideat, in se quoque omnia perficienda, quae in capite sunt expressa, exhibitaque. Itaque tota fides nostra illius resurrectione ni titur, per quam Christus mortem expugnauit, eiusque aculeum, hoc est, peccatum, quod à Deo nos auersos reddidit atque alienos, confecit. Proinde quum tantam felicitatem per mortem Seruatoris simus consequuti, non sinamus nos à recta sententia dimoueri, sed demus operam, vt tantorum bonorum fructum percipiamus, atque in illum continenter defigamus oculos, qui singulari suo fauore ac Pet. 1. misericordia per Christum excitatum à mor te, regenuit nos in spem viuam, vitaeque nunquam interiturae restituit, atque haereditatem Immortalem consignauit, condonans nobis Colos. 2. omnia delicta, obliterato expunctoque quod aduersus nos erat Chirographo. Huius beneficij memoria animo nostro assiduè obuer sari debet, potissimè quando postremus con flictus nobis adeundus est, in quo, detestatis omnibus anteactae vitę flagitiis, opponamus Satanae, morti, peccato, inferno, immensam Dei patris misericordiam per fiduciam in Chri stum, per quem nobis certò obuia, parataque est salus, omniumque peccatorum remissio ac reconciliatio in sanguine illius. Per hunc accessum aditumque habemus ad patrem. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Sic enim loan. 3. dilexit Deus mundum vt filium suum vnigenitum impenderit nobis redimendis, vt omnis qui credit in eum, quique illi fidit, ac pro missioni illius innititur, non pereat, sed vitam aeternam assequatur. Quae fiducia exuscitat, erigitque mentes nostras, vt proferant veros fructus per opera charitatis, qua summo amore prosequimur Deum, & propter hunc proximum. Quod autem dictat Fides, exequitur Charitas. Fides enim non otiosa gignit Charitate, Charitas vicissim alit Fidem.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/62"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/64"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}