{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 68","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/68.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Reddetur enim caro illi homini à quo decisa est, tanquam mutuum atque aes alienum. Hanc tam efficacem vim experientur, qui ho minis nomen promerentur: eaque monstra quae ex hominibus proseminata sunt, atque eandem cum hominibus naturam obtinent, huius diuini muneris futuri sunt consortes. ¶ Humores atque alimenta corporis habitum, mentisque statum manifesiò immutare: atque hinc affectuum origo, ac conscientiae stimuli emergunt: obiter quid melancholia efficiat, & qua quisque ratione illi mederi queat. Cap. XVI. Emo est mortalium qui affectibus non ducatur, suaque percipiat παθήματα, seu perturbationes: at alius alio est concitatior, atque ad concipiendos animi mo tus propensior. Siquidem qui inculpato sunt corporis habitu, ac temperanter victus vitaeque rationem instituunt, perturbationibus minus solent inquietari. Sic Socrates ea animi tran quillitate ac constantia fuisse memoratur, vt domi forisque semper eodem vultu, eadem men tis alacritate extiterit, licet morosam vxorem perpeti sit coactus: quod ipsum non alia ratione obtinuit, quàm frugalitate, summaque temperantia. Hinc Cicero omnium perturTusc. 4. bationum fontem, intemperantiam constituit, quae est à tota mente atque à recta ratione defectio, adeò vt nullo modo appetitiones animi regi, aut in officio contineri queant. Quemadmodum igitur temperantia sedat oTempemnes enormes appetitiones, atque efficit, vt rantia. hae rectae rationi pareant, conseruatque modera ta iudicia mentis: Sic huic inimica intemperantia omnem animi statum inflammat, conturbat, incitat. Quò fit, vt omnes corporis morbi, mentisque errores ex ea pullulent. Vt enim dum sanguis & pituita redundant, aut vbi vtraque bilis adaucta est, aegrotationes, mor bique in corpore nascuntur: Sic prauarum opinionu conturbatio, earumque inter se repugnantia animum sanitate spoliat, ac corpus in mutuam perniciem pertrahit. Ira siquidem, excandescentia, obtrectatio, metus, pauor, moestitia, aemulatio, siquando venis medullisque insederint, atque intimos mentis recessus occuparint, corpori quoque infesta sunt, illique teter rimos morbos inferunt. Corporis itidem mor bi animum per consensum ac lege consortij afficiunt.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/67"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/69"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}