{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 73","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/73.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Qui humor tametsi men tem acuat, vt vinum moderatè haustum, ipse tamen plus satis auctus, vitioque aliquo im butus, maximo incommodo mentem afficit, adeò vt Cicero sustinuerit tardioris esse ingenij potius, quàm ingeniosus ac melancho licus. Huiusmodi autem corporis habitum nonnulli natura nacti sunt, plurimi ex variis diuersisque causis contraxerunt, ab eo prius alieni. Non desunt, qui ex iugi studio atque intempestiua lucubratione huc deuenerunt: alij ex metu, solicitudine, moerore, tristitia, huc sunt delapsi: Plerique ex haemorrhoidum, mensiumque suppresso profluuio, aut subsistente consueta aliqua vacuatione huc sunt delati: quibus quum atra densaque fuligine cerebrum impleatur, mentem absurdis imaginationibus diuexari contingit, eamque mutationem sustinere, ac violentiam perpeti, vt aliquado spectatae probitatis, summaeque existimationis viri ad funestum vitę exitum adigantur, adeò vt mirari subeat, tantam inesse vim ac ferociam humori melancholico, vt op pressa ratione mentem cuiquam possit eripere. Porrò vt atra densaque nubes Soli offusa, ra dios eius intercipit, ac lumen offuscat: sic hu mor Melancholicus mentem obnubilat, atque ad noxia quęque impellit. Ingerunt quidem se prauis humoribus mali Genij, atque atrae bili praecipuè se immiscent, quòd is humor, vbi naturę limites excedit, ad pessima quaeque perpetranda sit accommodus. Concipiunt enim huiusmodi constitutionis homines graues, acresque motus, ac diuturnos affectus pro pter humoris tenacitatem, qui ęgrè liquescit ac dissoluitur. Quò fit, vt prauę cogitationes & conceptus diu animo inhaereant, quę non nunquam in effectum erumpunt adeò, vt no tos ignotosque indiscriminatim adoriantur, & quum aliis, tum sibi ipsis sint infesti. Sic etiam Cholericis faces ministrant: sed hi iritati non se, sed alios impetunt. Quòd autem horum causa in humoribus consistit, nec omnino in malis Geniis, licet frigidam illi suf fundant, vel hinc colligi potest, quod Maniaci, Melancholici, quique alienatae mentis exi stunt, haemorrhoidum mensiumque quae substiterant affluuio soleant liberari, atque ad saniorem mentem reduci, auersa scilicet humorum fuligine, quae imaginationes ac spiritus animales vitiabat. Cui his Aphoris. Hippocrates fidem astruit, Insanientibus, si varices aut haemorrhoides superueniunt, morbo liberantur, deriuante natura humores à parte principe ad abiectas atque ignobiles. Rursus, Maniacis ac renum passionib. obnoxiis, haemorrhoides innatę salubre. Cùm enim is hu mor siue in hypocondriis & splene consistat, siue in toto corpore, parteque aliqua aceruetur, tetro atque insuaui halitu cerebrum im pleat, metum, tristitiam, moerorem, luctuosa suspiria, cordis astrictionem, aurium sibilum adfert, atque oppressa ratione, luceque mentis extincta, quasi rebus propemodum deplo ratis, modò in exoptatae mortis spem, modò in eius metum atque horrorem conijcit.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/72"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/74"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}