{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula 94","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula 94","ref":"94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/94.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Sentiunt enim sagacitate quadam naturae per illas partes inventriculum delabi alimenta: & quum nares peruię sint atque ad gulae tramitem spectent, eò quoque se conferunt, factaque tirillatione, vel sternutameto eijciuntur, vel primoribus digitis praehensi eximuntur. haec in sanis mul toties à me sunt obseruata, quibus quum fa cti causam explicassem, hac in re illos securos praestiti. In aegrotantibus verò hoc ipsum aliquando euenisse conspexi, sed non absque im minentis mali praesagio. Tanta est enim in huiusmodi corporibus contagio, eaque putredo, atque humorum inflammatio, vt exitialem vim morbi perferre nequeant. itaque erumpunt quidam foras, sed morbi saeuitia, non criticè nec naturae vi incitati. Quum autem desinente morbi violentia, infernè cum reliquis excrementis illos prolui contingat, salutare id esse Hippocrates statuit: sponte vetò, nulloque naturalis facultatis impulsu egredi, quod in moribundis perspicimus, decum benti noxium. Subodorantur enim naturae quaquadam sagacitate corpus defecturum, seseque destitutum iri alimento, eoque stationem suam deserunt. Sic obseruatum est, sorices ac glires aedes ruinosas deserere, trimestri etiam spatio, antequam sunt collapsurae.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula 93","label":"Cap. 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/93"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula 95","label":"Cap. 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/95"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}