{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Occultae naturae miracula vi","citation":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vi.md","author":{"name":"Levinus Lemnius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius"},"work":{"title":"Occultae naturae miracula","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula","urn":null},"verse":false,"words":139,"text":"Multa sunt à praeclaris ingeniis superioribus saeculis excogitata, descriptaque diuinitus: sed pleraque, quòd omni ornatu dicendi, ac cultu verborum essent destituta, neglectui esse, ac despicata haberi coe pta sunt. Parum enim illi suo otio, & studiosorum commodo consuluerunt. Siquidem man dare quenquam literis suas cogitationes, qui, vt ait Cicero, eas nec disponere, nec illustrare poßit, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis otio & literis. Sic scitè Fabius: Ipsa vitae praecepta licet per se honesta sint, plus tamen momenti obtinere ad formandas mentes, quoties pulchri tudinem rerum claritas orationis illuminat. Nec tantùm sibi, suaeque farinae hominibus cecinit Horatius: Aut prodesse volunt, aut delectare Poëtae, Aut simul & iucunda, & idonea dicere vitae: verùm & Medicis, tum iis qui animo cultum adferunt, mentemque informant pietati. Nam auidius ea amplectuntur homines, eorumque animis efficacius influunt, quae vi sua sunt instructa, ac dicendi nitore illustrata.","prev":{"citation":"Occultae naturae miracula v","label":"v","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/v"},"next":{"citation":"Occultae naturae miracula vii","label":"vii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levinus-lemnius/occultae-naturae-miracula/vii"},"credit":{"text":"Levinus Lemnius, Occultae naturae miracula. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Occultae_naturae_miracula","quality":"ocr"}}