{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.235-247","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.235-247","ref":"1.235","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.235","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.235.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Filios habuit, quos genuit de sorore comitis Gelrie, videlicet Everhardum, Engelbertum, Gerardum et Ottonem. Everhardus, qui fuit maior natu, strennuus et fortis viribus, in torneamento apud Nussiam mortuus est. Alii tres litterati: Gerardus in episcopum Monasteriensem promotus est. Hic qualis fuit et quam laudabiliter et quam pacifice gubernaverit ecclesiam Monasteriensem et terram eius, adhuc hodierno die in ecclesia ipsa Monasteriensi et dyocesi veneranda eius testatur memoria. Circa hec tempora contigerunt, que sequuntur. Anno Domini M°CCXII dominica adventus Domini Fredericus iuvenis rex Cecilie, quondam Henrici imperatoris et Constancie filius, favente rege Francie, in Frankenvort contra Ottonem iam per Innocencium papam tercium excommunicatum et depositum in regem solemniter eligitur. Post hec autem orta dissencione inter regem Francie et regem Anglie, predicti Ottonis avunculum, cui Ferrandus Flandrensis et Reynardus Boloniensis comites adheserunt. Otto predictus volens ferre auxilium suo avunculo, regi Anglie, adductis secum multis Teutonicis, assistentibus sibi predictis Flandrie et Boloniensi comitibus, anno Domini M°CC°XIIIIº, mense Iulio, apud Bovines contra regem Francie bellum commisit , sed victus Otto inde recessit. Ibi capti fuerunt predicti comites Flandrie et Bolonie, ibi eciam strennui milites Bernardus de Horstmal et Gerardus de Randenrode capti fuerunt. Postea Fredericus rex congregato exercitu copioso, ut ducem Brabancie subiugaret, cuius filiam predictus Otto, mortua alia sua uxore, filia Philippi Suevi regis in camer a sua in Bavenberch per quemdam suum comitem crudeliter interfecti, duxerat in uxorem, ultra Mosam processit, sed accepto obside filio ipsius ducis primogenito rediit, nec tamen tunc coronatus est. Anno vero Domini M°CCXV in die beati Iacobi idem Fredericus Aquis coronatur. Ibi crux predicatur, quam idem rex ibidem recepit. Illuc ad regem venit episcopus Monasteriensis , qui longo tempore per Ottonem captivus detentus fuit.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.225-234","label":"1.225 to 1.234","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.225"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.248-260","label":"1.248 to 1.260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.248"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}