{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.261-273","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.261-273","ref":"1.261","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.261","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.261.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Hec est enim vera liberalitatis virtus, ubi, qui beneficium prestat, spectantis turbe laudem non querit, sed querit, ut munerato utilitatem impendat. Postquam autem idem Engelbertus solus aliquamdiu comitatum rexisset, Otto eius frater senior, qui hactenus clericatui inherebat, fuit enim canonicus maioris ecclesie Leodiensis et prepositus ecclesie sancte Marie Traiectensis, cupiens laycari, a fratre porcionem hereditatis paterne poposcit, ipsisque fratribus aliquamdiu super hoc dissencientibus , Adulpho comite de Waldecke mediatore, de particione hereditatis concordant. Obtinuit namque idem Otto pro sua porcione duo castra, videlicet Altena et Blankensteine cum quibusdam aliis iuridiccionibus et bonis. Iste Otto severus homo erat et magni animi ad exercendam vindictam in eos, quos odiebat. Uxorem duxit viduam domini Rodolphi de Menhovele militis, Ermengardem nomine de Holte. Hic nullo herede de suo corpore relicto obiit anno Domini M°CCLXII° in vigilia assumpcionis beate Marie. Et sic totus comitatus reintegratus ad predictum comitem Engelbertum divolvitur, quem suo tempore non sine guerrarum insultibus laudabiliter gubernavit. Iste comes in bello Wlverkescampe victoriam obtinuit . Iste villam de Mendene firmatam obsedit et destruxit. Hic defuncta uxore sua prima Cunegunde, cum esset manburnus comitatus de Tekeneborch, sede Osnaburgensis ecclesie vacante, in episcopum concorditer postulatur. Cum vero ipsius comitis Engelberti dapifer Bernardus miles dictus Bitter quosdam opidanos de Susato cepisset, contigit exinde inter dominum Engelbertum de Valkenborch , archiepiscopum Coloniensem, et ipsum comitem gravem suboriri guerram. Et dicto Engelberto archiepiscopo gentem suam in Essende et in Ysenberch ponente ad invadendum terram comitis supradicti, accidit, ut, cum quadam feria secunda mensis Aprilis hora prandii cum gente armata Bernardus dapifer advenisset, gentes archiepiscopi, forsan ipsius dapiferi tunc ignorantes adventum, villam de Hatnegge comburunt. Quod cernentes illi in Blankestene ad arma sine mora convolant; inimicos persequentes in loco, qui dicitur Copelle, bellum durum committunt, et licet multo plures essent archiepiscopi gentes, debellati tamen sunt captique usque ad numerum LXXX bonorum hominum vel circiter militarium.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.248-260","label":"1.248 to 1.260","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.248"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.274-288","label":"1.274 to 1.288","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.274"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}