{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.303-309","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.303-309","ref":"1.303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.303.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Nunc autem sufficiant, que dicta sunt de hiis, que dicti comitis tempore acciderunt; ad propositum redeamus. Anno igitur Domini M°CCLXXVII° circa festum omnium sanctorum, cum idem comes Engelbertus, qui propter recta iudicia, que strennue exercere consuevit, carus erat bonis et iustis et odiosus malivolis, versus comitatum de Tekenborch , cuius tutelam gessit, pro quibusdam ibi expediendis negociis proficisci deberet, Hermannus de Lon collectis complicibus insidias ponendo ipsum invasit et inflictis vulneribus captivum ad suum castrum Bredenvort deduxit, ibique detentus non tam ex vulnerum atrocitate quam ex impaciencia, quam ex eo habuit, quod sic improvisus incidit in latrones, homines videlicet viles spoliatores, qui eum sic presumpserant invadere, post paucos dies, videlicet in die beati Otmari, que est quinta dies post festum sancti Martini, receptis sacramentis expiravit. Eodem eciam anno M°CCLXXVII° in vigilia beate Gertrudis Wilhelmus comes Iuliacensis cum duobus filiis. militibus et multis aliis viris valentibus et strennuis urbem Aquensem manu armata intrans interemptus est. Hoc audito Syfridus archiepiscopus Coloniensis gavisus de eius morte Coloniam intrat, missam festivam in ecclesia maiori celebrat, que est de sancto Petro, videlicet: Nunc scio vere, quia misit Dominus angelum suum et liberavit me de ore leonis. Deinde Iuliacum obsidet, capit et comburit. Sed antequam ipsum opidum caperetur , gentes comitis Iuliacensis inde exeuntes viriliter cum archiepiscopo durum habuerunt conflictum, sed multitudine prevalente victi sunt, sicque idem archiepiscopus totum fere sibi comitatum subicit preter castrum de Nydegge. Officiatos suos in ipso comitatu constituit; sed gentes comitatus Iuliacensis filiis dicti comitis interfecti, qui superstites remanserant, videlicet Walramo et Gerardo, assistente eis comite Losensi, illos, quos archiepiscopus in terra dimiserat, continue invadentes capiunt, interficiunt, et sic successive eis de terra vi expulsis, terram totam recuperant.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.289-302","label":"1.289 to 1.302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.289"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.310-319","label":"1.310 to 1.319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.310"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}