{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.594-604","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.594-604","ref":"1.594","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.594","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.594.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Dux autem Brabancie tunc adveniens, hostibus iam fugatis, villam Sancti Trudonis, que est villa episcopi, violenter intravit et eam occupavit, castrum quoque Waleve, Meffiam et Waremiam, que similiter pertinent ad episcopum, diruit et destruxit, cives eciam Leodienses et alios subditos episcopi se sibi alligari coegit. Que omnia et singula fuerunt expresse contraria hiis, que ipse dux in confederacione facta cum episcopo promiserat et iuravit, prout hec in litteris suis super hoc factis plenius continentur. Post hec autem inter ipsum episcopum et cives Leodienses et eorum allegatos pax est facta, que utinam ex parte predictorum civium Leodiensium fuisset et esset adimpleta et bene servata! Canonici autem Leodienses, qui tunc residebant in Namurco, adhuc nec in illo anno nec in sequenti ad Leodium sunt reversi. Eodem anno, videlicet XLVIIº, ante festum sancti Severini comes Adulphus de Marka in terra Gelrie, ubi in manburnum fuit assumptus, moritur et in Vriendeberghe sepelitur. Cui in comitatu succedit filius suus Engelbertus, qui nunc est comes, cui Deus per suam graciam concedat vitam bonam, prosperam et longevam! Anno Domini MºCCCXLVIIIº in fine mensis Marcii opidani Sancti Trudonis ab iniquo iugo ducis Brabancie cervicem suam abstrahentes, ad suum verum dominum Leodiensem episcopum sunt reversi. Eodem anno domicellus Adulphus de Marka in Coloniensi ecclesia admissus est ad prebendam, quam sibi procuraveram impetrari, et pro ea aliquamdiu litigavi. Anno Domini MºCCCXLIXº archiepiscopus Coloniensis dominus Walramus de Iuliaco Parisius moritur et in Colonia in maiori ecclesia sepelitur, cui dominus Wilhelmus de Genepe, canonicus Coloniensis, in archiepiscopatu succedit. Eodem tempore gravissima incepit mortalitas. Tunc eciam secta flagellatorum per turmas discurrit, inter quos licet multi essent, qui ex devocione se sociassent eisdem, fuerunt tamen plures, qui non recta intencione hoc fecerunt , omnino fingentes et mencientes se facere miracula, et alias supersticiones exercuerunt diversas.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.587-593","label":"1.587 to 1.593","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.587","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.587"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.605-616","label":"1.605 to 1.616","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.605","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.605"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}