{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.605-616","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.605-616","ref":"1.605","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.605","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.605","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.605.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Et sic eorum error detegitur, ita quod ecclesia ipsos non poterat diucius sustinere. Tunc vero omnes Iudei in Colonia interfecti sunt sub occasione predicta. Tunc comes de Marka multam pecuniam de bonis Iudeorum in Tremonia et alibi dicitur habuisse, que tota ad eius utilitatem non creditur pervenisse. Eodem anno Karolus rex in festo sancti Iacobi Aquisgrani coronatus est. Anno Domini MºCCCLº tres domicelli de Marka, fratres comitis Engelberti, videlicet Adulphus, Theodericus et Everhardus, in die sanctorum Marci et Marcelliani ad me venerunt Leodium et mecum manserunt ibidem, donec ipsos ad curiam Romanam et ad Montem Pessulanum ad studium procuravi transmitti. Anno Domini MºCCCLIº mense Iulio domicellus Adolphus receptus est ad prebendam Leodiensem, quam nunc habet, quam sibi per meam solicitudinem impetravi. Anno Domini MºCCCLIIº inter comitem de Marka Engelbertum et comitem de Arnesberch guerra exorta est, in quam quidem guerram opidani Tremonienses se ingesserunt, per consilium Lamberti dicti Beie et quorumdam aliorum decepti, qui hoc credebant posse facere contra ipsum comitem et suam terram, quod facere minime potuerunt, sicut rei experiencia hoc ostendit. Nam ipse comes et sui subditi ipsos opidanos sic undique constringebant , quod nec terre comitis de Marka nocere poterant, ut sperabant, nec comes de Arnesberch ipsis venire potuit in succursum. Sicque tandem vexacione intellectum eis dante, cum ipso comite de Marka pacem mediante pecunia inierunt. In hac guerra domus, quam predictus comes de Arnesberch habuit in castro de Svartenberch, extitit demolita. Anno Domini MºCCCLIIIº comes de Marka Engelbertus ivit ultra mare, licencia sedis apostolice non optenta, propter quod postmodum pro ipso et pro suis consociis et familiaribus absolucionem a sentencia excommunicacionis a papa oportuit impetrari. Interim predicto comite sic absente, tres fratres sui predicti mittuntur ad studium.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.594-604","label":"1.594 to 1.604","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.594","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.594"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.617-625","label":"1.617 to 1.625","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.617","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.617"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}