{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chron. Mark 1.73-80","citation":"Levold of Northof, Chron. Mark 1.73-80","ref":"1.73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.73.md","author":{"name":"Levold of Northof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof"},"work":{"title":"Chron. Mark","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Scriptum est enim libro Sapiencie: 'Qui accipit mutuum, servus est fenerantis'. Ad ea igitur, que superius sunt predicta, alia, que sequuntur , ad debitam et pacificam terre gubernacionem et defensionem inter cetera expediens esse puto, ut ipsius comitatus de Marka unitas indivisibiliter conservetur, videlicet ut castra, iuredicciones et districtus per unum tantummodo et non per plures comites gubernentur. Sic enim pax in terra poterit conservari, sic contra vicinos dominos et alios extraneos invasores tanto forcius poterit defensari, quod fieri non posset, si in se ipsa terra esset divisa. Nam si dividatur, tunc una pars subditorum uni domino, alia pars alteri domino adherebit, et tanto terra ad se defendendum erit debilior contra adversarios extraneos, quando sic esset divisa, que huc usque unita fortiter et viriliter se defendit. Scriptum enim est in evangelio: 'Omne regnum in se divisum desolabitur', quod satis patet in nonnullis dominiis ducatuum, comitatuum et aliorum dominiorum, que olim magni fuerunt nominis et potencie, que nunc per particiones diversas in heredes factas ad statum modicum sunt redacta, maxime cum imperiali auctoritate sit sanctitum, ducatus, marcionatus et comitatus dividi non debere. Et sicut videtur in dominiis, que divisa sunt, quod semper decrescunt, sic videtur econtra quod in dominiis, que divisionem non patiuntur, quod continue magis ac magis fortificantur et crescunt. Virtus enim unita viget, divisa frangitur , et secundum philosophum omnis virtus aggregata fortior est se ipsa separata. Ad vos igitur castrorum castrenses et alios comitatus de Marka milites et armigeros universos necnon opidorum opidanos dirigo nunc sermonem, vos hortando, ut, si volueritis in terra vestra habere tranquillitatem et pacem perpetuam , vobis et vestris filiis ac successoribus necessariam et quam maxime profuturam, hoc agite, ut per unum tantummodo comitem, cui fidelitatem prestetis, comitatus ipse regatur: alioquin, si regimen comitatus in plures partiri contigerit, ex hoc verisimiliter formidandum esset, ne multa inconveniencia et pericula sequerentur, videlicet guerre et discordie intestine inter dominia sic divisa et inter milites et armigeros et opida, quorum pars una illi domino et alia pars alteri adheret, ut predictum est.","prev":{"citation":"Chron. Mark 1.61-72","label":"1.61 to 1.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.61"},"next":{"citation":"Chron. Mark 1.81-84","label":"1.81 to 1.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/levold-of-northof/chron-mark/1.81"},"credit":{"text":"Levold of Northof, Chron. Mark. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000686.zip","quality":"proofread"}}