{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 10.693.56-68","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.693.56-68","ref":"10.693.56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.56.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Et hi utique apostolici cum Niceno concilio in mutatione episcoporum ambitionem dampnaverunt: necessitatem vero, et utilitatem admittendam esse docuerunt. Nec mirandum, quod Nicenum concilium, non tam signanter, ut antiqui patres, necessitatem et utilitatem exceperit; cum mutationem episcoporum tam simpliciter prohibuerit. Nam ante Nicenum concilium creberrimae persecutiones episcopos de loco in locum mutari sepissime compulerunt. Nec ibi locum ambitio habere poterat, ubi potissimum ille ad martyrium ducebatur, qui aliis preminere videbatur. Hoc utique sancti Romani pontifices verum esse testantur, qui pene omnes ante Nicenum concilium martyrio coronati leguntur. A tempore autem Niceni concilii, iam sedata persecutione aliquantulum, non tam necessaria videbatur mutatio episcoporum , cum iam liberum esset quemlibet suis ovibus presidere vel, ubi deesset, alium secundum canones ordinare. Non ergo mirandum, si Niceni patres, non ut antiquiores, in sua prohibitione aliquid exceperint, cum iam non tam rationabilem exceptionis causam habuerint, presertim cum necessario iam ambitus notarentur, quicunque iam non necessario alienam sedem ambire viderentur. Sed et Sardicense concilium, cui Osius magnus, ut Niceno concilio, prefuisse legitur, sententiam eiusdem concilii de mutatione episcoporum ita exposuisse videtur: prohibet enim capitulo I, ne quis episcoporum mutet per ambitum; eumque, qui ita mutaverit, etiam laica communione privat. Hinc beatus Leo papa I. Anastasio Thessalonicensi episcopo scribens deliberat, ut proprium locum perdat et alienum non detineat, quicunque despecto proprio alienum per ambitionem obtinere desiderat. Si ergo ita sententiam Niceni concilii intellexerimus, nequaquam in hoc alicui rationabili episcoporum mutationi contradicemus, sicubi etiam in nostro tempore huiusmodi necessitas exegerit et apostolica auctoritas fieri consenserit. Item sancti patres frequentissime prohibent, ne oves suum pastorem, nisi in fide erraverit, accusent, subditosque accusatores prelatorum excommunicandos et infamia notandos censuerunt. Beatus autem Gregorius scribens Iohanni Corinthiorum episcopo Paulum, Eufemium, Thomam, Clematium clericos dampnavit, eo quod proprium episcopum pro quodam crimine accusare non oboedierint.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.693.46-55","label":"10.693.46 to 10.693.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.46"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.693.69-81","label":"10.693.69 to 10.693.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.693.69"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}