{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 10.pr.192-203","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.192-203","ref":"10.pr.192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.192.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Vestiti ergo erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica contra confusionem, lorica contra adversitatem . Preter haec autem L capitula inveniuntur, quae canones apostolorum inscribuntur, quibus tamen difficile credunt, qui in predictis apostolorum synodis nihil de his commemoratum inveniunt. Sed plurima sunt, quae ex apostolica institutione accepimus, quae tamen in illis nequaquam invenimus. Nec utique necesse fuit, ut apostoli omnia communiter instituerent, cum et singilatim talia instituere possent; sicut etiam Romani pontifices ex eorum auctoritate adhuc facere solent. Ergo postposita quorundam inconsiderata opinione, nos magis apostolicorum virorum, Romanorum utique pontificum, adtestationi credamus; qui singula pene capitula eorundem canonum apostolos instituisse sparsim in decretis suis testificantur. Nempe Zepherinus papa a beato Petro XVI. apostolos LXX canones condidisse testatur; quorum L tantum beatus Ysidorus in prologo suo de canonibus se asserit invenisse, quibus nos utimur. Sanctus autem Anacletus papa et martyr, a beato Petro quintus et ab ipso presbyter ordinatus, nonum capitulum eorundem canonum apostolos statuisse declarat, videlicet, ut ministri altaris facta oblatione communicent. Sanctus quoque Calistus papa et martyr de undecimo item fatetur, quippe, ut communicator excommunicati simili subiaceat excommunicationi. Sic et alii sancti patres de aliis eorundem canonum capitulis testificati reperiuntur, qui magis pro veritate mori, quam vel pro vita mentiri delegerunt. Horum igitur testimoniis et nos necessario credimus, ne ipsi sancto Spiritui minus credere iudicemur, cuius instinctu ipsos talia testificatos fore non dubitamus. Sciendum autem, quod beatus Gelasius papa librum, qui de canonibus apostolorum apud Grecos inscribitur, pro apocrifo deputavit; cui et nos contradicere non debemus , quia hoc eum sine causa fecisse non credimus. Fortasse liber ille de capitulis, quae et patres receperunt, nihil dicit, aut si dicit, nonnihil mendosum annectit: quod tamen sollercia catholici interpretis prudenter nobis in Latino subtraxit, sicut beatus Ieronimus, cum transferret Origenem, sepe fecisse monstratur.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.pr.178-191","label":"10.pr.178 to 10.pr.191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.178"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.pr.204-217","label":"10.pr.204 to 10.pr.217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.204"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}