{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 10.pr.248-259","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 10.pr.248-259","ref":"10.pr.248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.248.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Apud nos autem Niceno concilio XX capitula asscribuntur, quamvis multo plura illius concilii capitula reperiantur. Anthiocenum enim concilium de pascha ibi asserit institutum, ne in XIIII. luna cum Iudęis celebretur, ut Thesserescedecaditae, id est Quartadecimani, faciunt, qui etiam inde nomen suae heresi condiderunt. Item sanctus Athanasius patriarcha Alexandrinus, qui Niceno concilio nondum episcopus, sed episcopatu iam tunc dignissimus, interfuit, Felici papae scribens asserit, quod Niceni patres constituerunt, sicut et nos supra retulimus, ne concilia absque sententia Romani pontificis celebrentur. Item Zozimus papa de apellationibus episcoporum statutum affirmavit in commonitorio, quod legatis suis ad Affricanum concilium direxit; Affricani tamen patres se hoc in suis exemplaribus non invenisse protestati sunt. Quae utique exemplaria non nisi XX capitula habuerunt, sicut et illa, quae ipsi postea ab orientalibus episcopis pro auctoritate mutuaverunt. Item Iulius papa praeter XX plura illi concilio asscribit capitula, quae tamen in antiquis decretalibus Romanorum presulum repperiuntur, unde in Nicenum concilium translata creduntur. Predictus etiam patriarcha, scilicet Athanasius, et Marcus papa LXX illius concilii asserunt esse capitula, quamvis XX tantum nunc usquequaque illi concilio ascribantur. Hoc autem ideo factum ex litteris maiorum didicimus, quia Niceni patres illa tantum quasi specialius instituisse leguntur; reliqua vero usque ad LXX non tam ipsi principaliter instituisse, quam ab aliis iam confirmasse instituta reperiuntur. Nam Osius, Cordubensis episcopus, aliunde illa mutuasse et in synodo recitasse legitur. Erat enim consuetudo sanctorum patrum in huiusmodi conciliis, non solum propria instituere , sed aliorum statuta firmare. Multa quippe in aliis ventilare et ventilata pertractare consueverunt; quae tamen ecclesiastica consuetudo eorum specialius statutis annumerasse non reperitur. Sic utique Calcedonense concilium multa per XX dies pertractasse et confirmasse legitur; cui tantum solummodo unius diei statuta videntur asscripta.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.pr.237-247","label":"10.pr.237 to 10.pr.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.237"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 10.pr.260-270","label":"10.pr.260 to 10.pr.270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/10.pr.260"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}