{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 12.45-52","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 12.45-52","ref":"12.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/12.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/12.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/12.45.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Preterea si diligenter considerare volumus, iuramentum subiectionis non solet exhiberi prelatis, nisi pro respectu prelationis, quod etsi iuramento in verbis specialiter non exprimatur, in iuratione tamen subintelligendum esse non dubitatur, videlicet, ut iste illi fideliter subiaceat, quandiu ille isti officio prelationis presideat. Postquam autem prelatus prelatione fuerit privatus, nequaquam ille, qui subiectus eius fuit, iuramentum subiectionis ipsi ulterius servare debebit, quod non ei nisi ad officium prelationis iuravit. Non enim pro periuris dampnandi esse videntur, quicunque privatis prelatione iuramentum subiectionis servare nolunt, quod eisdem, dum prelati essent, pro officio prelationis quondam iuraverunt. Nec utique multum esset necessarium, ut aecclesia subiectos ab huiusmodi iuramento specialiter solveret, quorum prelatos canonice iam deposuisset, nisi propter quorundam infirmorum dubitationem, qui in talibus causis nihil putant actum, nisi quod specialiter fuerit prenominatum. Est enim cuilibet erudito satis manifestum, quod prorsus illi subesse non debemus, quem indubitanter depositum, ne nobis preesse debeat, cognoscimus. Nam in ipsa canonica depositione prelatorum itidem et subiectorum absolutio continetur, que semper ibi subintelligitur, etiamsi in sententia depositionis signanter non annumeretur. Sic quippe Felix beatus papa Acatium patriarcham Constantinopolitanum in Romana synodo deposuit, nec aliquam subiectorum absolutionem ibi specialiter commemoravit. Nec utique necesse fuit, nam nullatenus illi deinceps ut episcopo subiacere debuerant, cum nec subiecti eius essent, quem ab episcopatu....","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 12.35-44","label":"12.35 to 12.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/12.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/12.35"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 13","label":"Libellus XIII. Fragmentum Libelli Deperditi.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/13"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}