{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 17.36-44","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.36-44","ref":"17.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.36.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Ergo et a nobis omnes huiusmodi merito ut excommunicati devitantur, usque dum ecclesiastico more reconcilientur. Sunt autem IIII res, in quibus eos specialiter devitare debemus, videlicet in salutacione, in osculo, in oracione, in convictu, quia, ut sanctus Calistus papa testatur, quicunque excommunicatis in his vel in aliis prohibitis communicaverit , simili excommunicacioni iuxta institucionem apostolorum subiacebit. Sed multi ad excusandas excusaciones in peccatis multipliciter se excusant, quod excommunicatos vitare non debeant. Alii enim illam sententiam beati Augustini pretendunt , quod communio malorum non maculet nisi consencientes; alii dicunt, quod ecclesiasticis pastoribus sive eorum sanctionibus subiecti non sint, eo quod saeculo penitus abrenuntiaverint; alii etiam sibi obedienciam in prelatum suum sufficere putant, ne canonicis institucionibus obedire debeant. Sed omnes has excusaciones quamvis ipsi apostoli indubitanter, ut predictum est, annulaverint, cum communionem excommunicatorum generaliter omnibus sub excommunicacione iuxta attestacionem sancti Calisti papae interdixerunt, nos tamen singulas, quam frivolae sint, specialiter demonstrare non pigebit. Et hoc utique periti ecclesiasticarum regularum facile per se deprehendunt; nos autem simplicioribus tantum fratribus in hoc satisfacere volumus, ut tanto studiosius ab excommunicatis se abstineant, quanto inexcusabilius se in eorum communione maculari cognoscant. Illi igitur, qui sentenciam beati Augustini pretendunt, quod communio malorum non maculet non consentientes, ad exaggeracionem suae excusacionis subinferre solent summopere sibi crimina excommunicatorum displicere, nec ullo modo se eorum criminibus assentire et ideo exteriorem eorum communionem non eis nocere. Sed haec sententia beati Augustini tantum de communione malorum adhuc in unitate positorum et nondum pro sua malicia excommunicatorum deprompta evidentissime ex verbis ipsius Augustini probatur. Ponit enim eandem sentenciam scribens ad Donatistas: Quisquis, inquit, in ecclesia bene vixerit, nichil ei preiudicant aliena peccata, quoniam unusquisque proprium onus in ea portabit, sicut ait apostolus: 'Et quicunque in ea corpus Christi manducaverit indigne, iudicium sibi manducat et bibit'.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 17.26-35","label":"17.26 to 17.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.26"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 17.45-54","label":"17.45 to 17.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.45"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}