{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 17.97-104","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 17.97-104","ref":"17.97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.97.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sicut igitur solucio cuiuslibet catholici pastoris post mortem ipsius rata et observanda non dubitatur, itidem et de eius ligamento iudicabitur , videlicet ut et post mortem ligatoris aeque permaneat ligatus, qui non fuerit ecclesiastico more reconciliatus. Libet autem sententiam beati Cypriani martiris et egregii doctoris de communicatoribus excommunicatorum subnectere, ut ipsi perpendant , quam periculose sibi ipsis ab eorum consorcio non caveant. Scribens enim ad Magnum presbyterum: Invenimus, inquit, in tali facinore non solum duces et auctores , sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separaverint precipiente per Moysen Domino et dicente: 'Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus, quae sunt eis, ne simul pereatis in peccatis eorum', et quae conminatus Dominus per Moysen fuerat, implevit, ut quisquis se a Chore et Dathan et Abiron non separasset, poenas pro impietate persolveret. Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes culpae et poenae futuros, qui se scismaticis contra prepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint. Caveant ergo omnes tam subiectus quam prelatus, tam secularis quam religiosus, a communione excommunicatorum , quia nullus omnino excipitur, cum omnibus huiusmodi communio sub excommunicacione ab ipsis apostolis interdicitur et saltim cum excommunicatis perire timeamus , si nec pro reverencia apostolicae interdictionis eos devitare curamus. Ipsi etiam communicatores excommunicatorum devitandi sunt, etsi communio eorum non sub excommunicatione tam evidenter ut excommunicatorum nobis interdicta legatur. Nam in sacris canonibus sepenumero repperitur, ut qui communicat excommunicato excommunicetur; nec tamen ibi specialiter adicitur, ut et communicatoris communicator sub excommunicacione dampnetur. Nempe multa, immo plura sunt quae nusquam vel sub speciali prohibicione nedum excommunicacione nobis prohibita leguntur , ut carnem comedere in parasceue et alia huiusmodi, quae tamen pro sola ecclesiastica consuetudine necessario devitamus, ne iuxta Augustinum ad Casulanum presbyterum ut prevaricatores divinae legis iudicemur.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 17.85-96","label":"17.85 to 17.96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.85"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 17.105-114","label":"17.105 to 17.114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/17.105"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}