{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 2.2.151-160","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.2.151-160","ref":"2.2.151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.151.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Qui autem pudibunde et tantum ante Deum peccat, quandoque esse metuet, quod videri pudet. Sed oppones mihi, scio: cum usus cottidie nobis presentet unum eumdemque symoniacum, alii cuiquam christiano adhuc inexpertum, alii vero perlucere manifestum: quomodo ille sacramentum nescienti conficiet, quod quantum ad scientem conficere non valet? Respondetur: Iustus meus ex fide vivit; fidei effectus salubrius creditur, quam cum racione investigetur. Dico equidem, quia illud, quod per symoniacum non posse confici creditur: illud, inquam, alicui simpliciter credenti et fideliter nescienti sacramentum esse, fides operatur: ipse tamen conficiens ex hoc, quod conficit, damnatur. Ne mireris, quia per fidem sacramento reficitur accipiens: audi, quia sacramenti gratia participatur etiam non accipiens. Augustinus in sermone ad infantes ad altare de sacramento: Nulli est aliquatinus ambigendum, tunc unumquenque fidelium corporis sanguinisque Dominici participem fieri, quando in baptismate membrum corporis Christi efficitur: nec alienari ab illius panis calicisque consorcio, etiamsi antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc seculo in unitate corporis Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando ipse hoc, quod illud sacramentum significat, invenit. Ne igitur dubites, simpliciter credentem salubriter illud accipere ab illo, quem nescit hereticum. Audi etiam, quia per simplicitatem fidei efficaciter accipit ab eo, quem seit hereticum, Augustinum in eodem sermone: Si quem forte, inquiens, coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat, non invenerit, et in animo pacem catholicam custodiens per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa catholica unitate accepturus, si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregacioni etiam presencia corporali reddiderit, unde numquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus; quia presentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servavit.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 2.2.141-150","label":"2.2.141 to 2.2.150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.141"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 2.2.161-172","label":"2.2.161 to 2.2.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.2.161"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}