{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 2.3.26-36","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 2.3.26-36","ref":"2.3.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.26.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Scribit enim inter cetera: Cuncta per mundum novit aecclesia, quod saerosancta aecclesia Romana de omni aecclesia fas habeat iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio: siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo est appellare permissus. Sed nec illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla synodo precedente exolvendi , quos synodus iniqua dampnaverat, et dampnandi nulla existente synodo, quos oportuit, habuerit facultatem. Et hoc nimirum pro suo principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce et tenuit semper et retinebit. Huius igitur privilegii auctoritate sanctissimi Romanae sedis episcopi absque omni sinodo dampnare consueverunt, quorum contumaciam ex cuiuslibet indubitabili relacione cognoverunt. Hoc utique illius scientiam non subterfugit quicumque regestum sancti Gregorii, et reliqua sanctorum patrum decreta diligenti consideratione percurrerit. Sic, inquam, Maximus Salonitanus episcopatui presumptuose intronizatus, a beato Gregorio absque omni synodo pro hac presumptione missarum cęlebratione privatur. Quem sanctus Gregorius non tam pro manifestis, quam pro dubiis criminibus ad se vocavit, videlicet, quem simoniaco, scismati sive mulieribus mixtum fuisse non pro certo novit, sed infamatum audivit: de quibus etiam criminibus idem Maximus se postmodum iuramento expurgavit. Si enim eum tam indubitanter simoniacum sive fornicarium, ut presumptuosum, nosset, absque omni vocacione sive discussione iuxta predictum sedis apostolicae privilegium dampnare illum posset. Preterea, si nullum, licet in crimine vulgatissimum, nisi post synodicam vocationem iudicandum fore censemus, multum aecclesiasticae correctioni derogamus, nimiam multitudinem carrinarum ad synodum differemus: immo hac occasione plurimas negligendas fore non dubitamus. Sed aecclesiarum consuetudo hoc obtinuit, ut non solum episcopus, sed etiam unus solus presbyter subditum suum, manifesto crimine obligatum, canonico iudicio subicere valeat, nec eum, nisi eius iudicio inobediens extiterit, ad synodum venire compellat. Nec ociose considerandum, quod sancti patres absque omni synodo etiam de dubiis criminibus iudicare solebant, non quidem diffinite, sed sub quadam iudiciaria condicione.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 2.3.13-25","label":"2.3.13 to 2.3.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.13"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 2.3.37-44","label":"2.3.37 to 2.3.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/2.3.37"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}