{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 3.2.223-233","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.223-233","ref":"3.2.223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.223.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Quamvis enim in sacris ordinibus promiscua feminarum consortia magis detestanda sunt, quam singularia, depravatio tamen apostolicae institutionis ipsi heresiarchae Nicolao minus imputanda videtur, quam istis. Ille enim eo quidem tempore apostolicam doctrinam male interpretatus est, cum vix inprimis nomen christianitatis incepisset, cum euangelica et apostolica doctrina nondum esset per totum mundum dilatata, nondum tot signis, tot virtutibus, tot sacratissimis sanctorum martyrum triumphis approbata. Isti autem eandem doctrinam iam ubique nec rusticis ignotam iam dudum, immo iam ab antiquo sanguine sanctorum patrum consecratam et inrefragabiliter corroboratam obstinatissima temeritate nituntur depravare. Unde et illam perditionem subterfugere nequibunt, quam ipse princeps apostolorum depravatoribus scripturarum assignat, qui epistolas coapostoli eius Pauli ita nobis commendat: In quibus, inquit, epistolis sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur fratres prescientes custodite, ne insipientium errorem traducti excidatis a propria firmitate. Ut autem clarius eniteat apostolum in superioribus sententiis non sacerdotibus, sed laicis carnale commertium indulsisse , diligenter inspiciamus, quid idem apostolus ministros sacrorum observare decernat et quibus sacros ordines concedi vel denegari constituat. Nam eadem apostolica institutione et defensoribus sacerdotalis incontinentiae perpetuum silentium evidenter inponitur, et prefata nostri apostolici statuta inrefragabiliter corroborantur, quippe quae nulli sacrum officium interdicunt, nisi quem et apostolica precepta penitus ab ipso sacro ordine secludunt. XIIII. Beatus igitur Paulus apostolus scribens ad Timotheum de sacris ordinibus ita testatur: Fidelis, inquit, sermo: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, pudicum, ornatum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non cupidum, suae domui bene prepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae preesse nescit, quomodo aeclesiae Del diligentiam habebit?","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.214-222","label":"3.2.214 to 3.2.222","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.214"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.234-247","label":"3.2.234 to 3.2.247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.234"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}