{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 3.2.23-31","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.23-31","ref":"3.2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.23.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Consuetudo enim erat eo tempore, ut quilibet in aliqua patriarchalium sedium noviter ordinatus se predictas quatuor synodos custodire reliquis sedibus transmissa, epistola profiteretur, antequam nomen eius apud reliquas sedes in dypticiis describi mereretur. Nomen videlicet predecessoris eius licet defuncti reliquae sedes computabant inter viventes, donec ipsius noviter intronizati presulis synodicam reciperent epistolam, quae, quia eundem episcopum quatuor synodos recepisse denotavit, hoc sibi nomen, id est synodicam, ab eisdem synodis non incongrue videtur mutuasse. Hanc autem consuetudinem illius temporis fuisse idem sanctissimus papa testatur in epistola ad Secundinum servum Dei inclusum, quam et usque ad tempora beati papae Adriani, quippe ad Karolum regem, perdurasse Iohannes Romanae aecclesiae diaconus asserit, qui vitam sancti Gregorii ex precepto Iohannis papae fideliter descripsit. Sed utrum adhuc eadem consuetudo perduret, ignoro, quam tamen teraporibus prefatis fuisse non dubito. Patet igitur evidentissime, quam magnae sint auctoritatis illa IIIIor concilia, quae sanctus Gregorius, immo per ipsum Spiritus sanctus, non semel, ut predictum est, sed sepius et euangeliis comparat et omnes ab eisdem dissentientes anathematizat, quae et quilibet novitius patriarcha se observaturum per epistolam suam reliquis sedibus profiteri debebat, si se inter catholicos patriarchas in dypticiis describi volebat. III. Decreta vero sanctissimorum Romanorum pontificum, si possemus, etiam studiosius quam illa quatuor concilia venerari et observare deberemus, cum et ipsa concilia omni firmitate carerent, si non apostolicae sedis pontifices eadem per apostolicam auctoritatem et congregare et corroborare decrevissent. Unde et beatus papa Marcellus, qui et ante Nicenum concilium sua decreta martyrio consecravit, ipse, inquam, vir apostolicus in decretis suis capitulo II. testatur ita: Ipsi apostoli eorumque successores Domino inspirante constituerunt, ut nulla fieret synodus preter Romanae sedis auctoritatem. Sanctus quoque Athanasius presul Alexandrinus, qui non minima pars Niceni concilii fuit, in epistola ad Felicem papam capitulo II. ita dicit: Scimus in Nicena magna synodo CCCXVIII episcoporum ab omnibus concorditer esse roboratum non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrari.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.12-22","label":"3.2.12 to 3.2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.12"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.32-44","label":"3.2.32 to 3.2.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.32"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}