{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 3.2.396-404","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.396-404","ref":"3.2.396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.396.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Ipsa quoque sacratissima concilia, ex quibus statuta nostri apostolici profluxerant, adeo amplexati sunt sancti patres, ut sicut ipsorum scripta testantur, potius se ipsos diversis tormentis affligi, immo se potius crudeliter occidi permitterent, quam violatoribus earundem sanctionum consentire vellent. Ob hanc nempe causam magnus Athanasius patriarcha Alexandrinus post diversas calamitates in exilium deportatur; ob hoc etiam Felix papa Romanus ab episcopatu depositus martyrio legitur coronatus et multi eius presbiteri, diacones et reliqui ex clero etiam intra aecclesiam ob eandem causam, heu! crudelissime occisi leguntur , videlicet quia sectatoribus Arrii in violatione Niceni concilii assentire nolebant. Haec autem et huiusmodi innumerabilia ex aecclesiasticis historiis affatim colligere poteris. Dicat ergo quivis, quomodo noster apostolicus sine suo periculo vel potius exitio negligere possit, quin tam inevitabilium sanctionum, non dico violatoribus, sed inpugnatoribus ex debito officii sui obviaret, quibus ipsos sanctos patres etiam usque ad sanguinem restitisse non ignoraret. Quamvis enim modo quidam non tam aperte cum Arrio et reliquis heresiarchis fidem sanctorum patrum impugnent, tamen eorum moralibus statutis cum ipsa quidem fide per eosdem sanctos patres eodem tempore eadem subscriptione roboratis obstinate resistunt, quae et cum eadem fide ex sacratissimo fonte scripturarum emanaverunt. Sed in hac eorum nefandissima rebellione etiam ipsam fidem sanctorum patrum probantur annullare, cum in autenticis sanctionibus auctoritatem illorum pro nihilo ducant, qui et fidem sua auctoritate firmaverant. Nullatenus sane alicui fides sanctorum patrum proderit, qui eorum canonicis atque moralibus preceptis non obedire, sed pertinaciter resistere studuerit. Nam, ut Iacobus frater Domini testatur: Fides sine operibus mortua est, qualem et demones habere fatetur. Non ergo minus est resistendum pertinacibus autenticarum institutionum inpugnatoribus quam sacrae fidei violatoribus, cum et demonibus assimilentur, quicumque institutionum sanctorum patrum in fide tantum, non etiam in conversatione pro viribus suis sectantur, qui et culpam, quam humanum fuit committere, diabolico instinctu non timent pertinaciter defendere.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.386-395","label":"3.2.386 to 3.2.395","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.386"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.405-420","label":"3.2.405 to 3.2.420","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.405"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}