{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 3.2.447-459","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 3.2.447-459","ref":"3.2.447","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.447","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.447.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Quod incassum ipse faceret, si non generaliter omnes eius institutioni obedire deberent. Beatus quoque Anacletus, ab ipso principe apostolorum presbyter ordinatus, in decretis suis kapitulo III testatur: Sacrosancta Romana et apostolica aecclesia non ab apostolis, sed ab ipso Domino nostro primatum obtinuit, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: Tu es Petrus et rel. Ergo haec apostolica sedes cardo et caput omnium aecclesiarum a Domino non ab alio est constituta. Et sicut cardine ostium regitur, sic huius sanctae sedis auctoritate omnes aecclesiae Domino disponente reguntur . Item beatus Gelasius doctor apostolicus kap. II: Cuncta per mundum novit aecclesia, quod sacrosancta Romana aecclesia de omni aecclesia fas habeat iudicare, nec cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, si quidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est, ab illa autem nemo appellare permissus est. Sed nec illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla synodo precedente exsolvendi, quos synodus iniqua damnaverat, et damnandi nulla existente synodo, quos oportuit, habuerit facultatem. Et hoc nimirum pro suo principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce et tenuit et semper retinebit. His autem sanctissimi patres Kalistus, Fabianus, Sixtus, Silvester, Iulius et reliqui innumerabiles astipulantur, qui adeo amplexati sunt veritatem, ut potius mori quam mentiri deliberarent. Huius igitur privilegii auctoritate beatus Simplicius papa XLVIIII. Gregorium Mutinensem episcopum Ravennatis archiepiscopi suffraganeum a ditione eiusdem archiepiscopi penitus absolvit et hoc ideo, quia idem archiepiscopus eum invitum Mutinensi cathedrae intronizavit. Item sanctus Gregorius Honoratum Salonitanae ecclesiae archidiaconum, qui iam ex archidiaconatu ad presbyterium devenit, invito eius episcopo ad pristinum gradum reduxit, deposito quidem eo, quem idem Salonitanus episcopus in locum eius ordinavit. Quapropter apertissime desipiunt seque reos apostolicae auctoritatis efficiunt, quicumque eius potestati temere preiudicant, cum cuiuslibet episcopi subditos non per Romanum pontificem, sed tantummodo per proprium antistitem ligari vel solvi posse confingant.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.431-446","label":"3.2.431 to 3.2.446","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.431"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 3.2.460-466","label":"3.2.460 to 3.2.466","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/3.2.460"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}