{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 4.69-78","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 4.69-78","ref":"4.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.69.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Horum autem auctoritati illa exempla de annulacione huiusmodi sacramentorum anteponere non presumimus, quae non de antiquis, sed recentioribus mutuastis temporibus, in quibus, inquam, temporibus multa contra fas et ius usurpata reperiuntur, quae magis respuenda, quam in exemplum ducenda videntur. Ipse etiam Romanus pontificalis, unde illa exempla protulistis, saepenumero non tam facienda quam facta hystorica simplicitate prescribit; nec solum legitimas instituciones, sed et nonnullorum inconsideratas usurpaciones referre consuevit. Unde non omnia, quae in eo scripta leguntur, pro ecclesiasticis sanctionibus recipere debemus, presertim illa minime, quae a consideratissimis antiquorum patrum sentenciis deviare videmus, ex quibus vos duo exempla posuistis, quae sacramenta neophitorum adeo profanant, ut ordinatos ab eis reordinandos censeant, quod et ipsis apostolis eorumque successoribus Romanis pontificibus aliisque sanctis patribus adversari non dubitatur. Ipsi enim apostoli in suis eos canonibus dampnasse leguntur, quicunque secundam manus inposicionem accepisse detegerentur. Item sanctus Gregorius papa primus scribens Iohanni episcopo Ravennati ; item predecessores eius Zosimus atque Bonifacius cum CCXVII. sanctis patribus Carthaginiensis concilii reordinacionem aeque ut rebaptizacionem dampnavere. Quod autem illi, qui ordinati sunt neophiti, sacramentum ordinacionis non minus habeant quam heretici, superius sanctissimi patres, Leo papa et Ambrosius, alter decreto , alter exemplo nos apertissime docuerunt. Quicumque igitur ordinatos a neophitis iterum ordinandos censuerit, procul dubio contra sanctos patres facit. Eodem modo et illa reordinacio reprobatur, quam Alcfridus Hildenisheimensis episcopus fecit in his, quos Ebo, Remensis episcopus sed dampnatus, ordinavit. Nam iuxta Augustinum , si quis episcopus pro aliqua culpa ab officio removeatur, sacramento semel inposito non carebit, quod dampnabiliter nichilominus dare quam habere poterit. Sic et Acacius depositus, de quo supra retulimus, multos ordinavit, quos tamen beatus Anastasius papa integrum ordinationis sacramentum ab eo percepisse et ob hoc non reordinandos esse iudicavit.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 4.59-68","label":"4.59 to 4.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.59"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 4.79-90","label":"4.79 to 4.90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/4.79"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}