{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 5.37-47","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 5.37-47","ref":"5.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.37.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Multum quoque miramur de vestra prudentia, quod reges aecclesiasticae potestati subtrahere in tantum conamini. Numquid enim dominus noster Iesus Christus aliquid excepit, cum beato Petro concesserit, immo sanctae ecclesiae in persona Petri, iuxta quod beatus Augustinus exponit, ut in coelo ligatum vel solutum existeret, quicquid ipsa in terra ligasset vel solvisset? Quis, inquam, se de tam universali potestate poterit emancipare, nisi forte ille, qui potius sub tyrannide diaboli perire, quam sub suavi iugo Domini regnare delegerit? Cui tamen hoc ad miseram libertatem non proderit , quia sub ecclesiastica potestate, etsi non ad salutem, ad dampnationem semper manebit. Ergo nec imperatores de hac potestate poterunt se emancipare, beato Gelasio papa Anastasium imperatorem ita protestante: Duo sunt, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti enim, fili clementissime, quoniam licet presideas humano generi dignitate, tamen presulibus divinarum rerum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expectas. Hinc te illis subdi debere cognoscis religionis ordine potius, quam preesse: inter haec ex illorum te pendere iudicio, non illos velle ad tuam redigi voluntatem. Hac igitur potestate beatus Innocentius papa Archadium imperatorem excommunicasse legitur, quia consensit, ut sanctus Iohannes Crisostomus a sede sua pelleretur . Item beatus Nicolaus papa primus Lotharium regem, a quo Lotharingia cognominatur, excommunicavit, eo quod propriam uxorem pro quadam concubina repudiaverit . Sed et inferioris ordinis episcopi imperatores et reges excommunicasse leguntur; sanctus enim Ambrosius Mediolanensis episcopus maiorem Theodosium imperatorem excommunicasse et post satisfactionem reconciliasse legitur. Item sanctus Germanus Parisiorum episcopus Heribertum regem Franchorum libidini deditum excommunicavit , qui et ita excommunicatus diem clausit extremum.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 5.25-36","label":"5.25 to 5.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.25"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 5.48-57","label":"5.48 to 5.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.48"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}