{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Libelli Bernaldi 7.1.13-24","citation":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 7.1.13-24","ref":"7.1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.13.md","author":{"name":"Libelli de lite imperatorum et pontificum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum"},"work":{"title":"Libelli Bernaldi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sicut igitur communicator furis eadem dampnatione cum fure multatur, nichilo minus communicator excommunicati cum eodem eadem lance dampnatur. Est autem dampnatio excommunicati, quod a Deo et membris eius sequestratur. Tu ipse contexe, quod sequitur: nempe sancti patres communicatores excommunicatorum equę ut excommunicatos ideo devitari voluerunt, quia eosdem, quasi qui seipsos dampnaverunt, habuerunt. Hic beatus Gelasius ad predictos episcopos scribens de eodem Acatio: Quid, inquit, queruntur Acatium a nobis fuisse dampnatum, cum recepta communione Petri se doceatur ipse dampnasse? Unde et beatus Felix papa, qui Acatium anathematizavit , in eadem sententia signanter posuit: Habe, inquit, cum his, quos libenter amplecteris, portionem, id est cum excommunicatis, acsi diceret: non tam novam excommunicationem super te facimus, quam veterem, qua te communicando excommunicatis innodasti, confirmamus. Nam cum omnis excommunicatus extra aecclesiam sit nullusque simul intra et extra esse possit, ille indubitanter se a catholica unitate separat, quicunque se ab excommunicatorum communione non sequestrat. Iure ergo a catholicis devitantur ut excommunicati, qui ab excommunicatorum communione non sunt sequestrati. Hoc autem diligentissime attendas, quod beatus Gelasius nobis prescribit , cur apostolica sedes Acatium communicatorem Petri refutaverit: Beati, inquid, Petri sedes, ne per Acatium in Petri consortium duceretur, ipsum quoque a sua communione submovit. Idem Anastasio imperatori: Postquam Acatius communionis externae factus est, non potuit nisi a catholica et apostolica mox societate precidi, ne per eum, si vel paululum cessaremus, nos quoque videremur subisse contagia perfidorum . Videsne, quam necessario huiusmodi communicatores devitemus, ne per eorum consortium contagia perfidorum subisse iudicęmur? Nam iuxta beatum Gelasium, quod et supra posui, non potest quilibet perversitatis communicatore suscepto non pariter perversus probari, nec potest refutari perversitas complice perversitatis admisso. Cessent ergo huiusmodi communicatores ecclesiasticae communioni se impudenter ingerere, ne catholicam sinceritatem sua communione iuxta eundem Gelasium commaculent.","prev":{"citation":"Libelli Bernaldi 7.1.1-12","label":"7.1.1 to 7.1.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.1"},"next":{"citation":"Libelli Bernaldi 7.1.25-29","label":"7.1.25 to 7.1.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.25"},"credit":{"text":"Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip","quality":"proofread"}}