{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Praefatio 23","citation":"Liberatus Carthaginensis, Praefatio 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/23.md","author":{"name":"Liberatus Carthaginensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis"},"work":{"title":"Praefatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"XXIII. De Alexandrinis quid dicam? ea comminiscitur quae nemo mediocriter peritus historiæ ecclesiasticæ patienter legat. Indubitatis rationibus constat successisse sancto Cyrillo defuncto Dioscorum ann., Zoilo deposito, Apollinarem ann.. Interfluxerunt igitur anni ferme septem et centum inter ordinationem Dioscori et ordinationem Apollinaris; ponit autem Nicephorus octoginta tantum: deficiunt igitur septem et viginti anni; neque medeatur dcfectui tanto, qui addiderit annos septemdecim quos alii tribuunt Timotheo Asterio, cujusque sedes nullum habuit a Nicephoro assignatum annorum numerum: deerunt enim adhuc anni ferme decem. Deinde Dioscoro Nicephorus tribuit annos quinque tantum, cum tamen ordinatus sit inilio Februarii ann., depositus autem Chalcedone ann., die 13 Octobris; atque ita sederit annos ferme octo. Tribuit Timotheo Salophaciolo sive Albo annos duntaxat quindecim, Liberatus ejusdem ferme cum Timotheo ætatis defunctum tradit pontificatus ann. 23. Tribuit Gaiano annum unum; Liberatus tres et centum dies, vcl ut alia lectio fert, dies sexaginta tres. Tribuit Theodosio annos duos; Liberatus annum unum et menses quatuor: quid reliqua incuriose scripta curiosius prosequar? transco ad Antiochenos.","prev":{"citation":"Praefatio 22","label":"Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/22"},"next":{"citation":"Praefatio 24","label":"Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/24"},"credit":{"text":"Liberatus Carthaginensis, Praefatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1168/tmp1168/tmp1168.tmp1168.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}