{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Periochae 18.1","citation":"Livy, Periochae 18.1","ref":"18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/18.1.md","author":{"name":"Livy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy"},"work":{"title":"Periochae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene aduersus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset. Quaerente deinde fortuna ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, uictus proelio et captus est. Res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformauerunt naufragia classium. Tib. Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est. M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, XVI senatu mouerunt. Lustrum condiderunt, quo censa sunt ciuium capita CCXCVII milia DCCXCVII. Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace et, si eam non posset impetrare, de commutandis captiuis ageret, et iureiurando adstrictus, rediturum se Carthaginem, si commutari captiuos non placuisset, utrimque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reuersus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto periit.","prev":{"citation":"Periochae 17.1","label":"Book 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/17.1"},"next":{"citation":"Periochae 19.1","label":"Book 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/19.1"},"credit":{"text":"Livy, Periochae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.per.shtml","quality":"proofread"}}