{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Periochae 49.1.7-10","citation":"Livy, Periochae 49.1.7-10","ref":"49.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/49.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/49.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/49.1.7.md","author":{"name":"Livy","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy"},"work":{"title":"Periochae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Praeterea cum ab inrita obpugnatione Carthaginis consul (alter enim Romam ad comitia ierat) exercitum duceret aduersus Hasdrubalem (cum ampla manu saltum iniquum insederat) suasit primo consuli ne tam iniquo loco confligeret. Victus deinde conplurium, qui et prudentiae et uirtuti eius inuidebant, sententiis et ipse saltum ingressus est. Cum, sicut praedixerat, fusus fugatusque esset Romanus exercitus et duae cohortes ab hoste obsiderentur, cum paucis equitum turmis in saltum reuersus liberauit eas et incolumes reduxit. Quam uirtutem eius et Cato, uir promptioris ad uituperandum linguae, in senatu sic prosecutus est ut diceret reliquos, qui in Africa militarent, umbras uolitare, Scipionem uigere, et populus R. eo fauore complexus ut comitiis plurimae eum tribus consulem scriberent, cum hoc per aetatem non liceret. Cum L. Scribonius tr. pl. rogationem promulgasset, ut Lusitani, qui in fidem populo R. dediti ab Seruio Galba in Galliam uenissent, in libertatem restituerentur, M. Cato acerrime suasit. Extat oratio in Annalibus ipsius inclusa. Q. Fuluius Nobilior ei, saepe ab eo in senatu laceratus, respondit pro Galba; ipse quoque Galba cum se damnari uideret, complexus duos filios praetextatos et Sulpicii Galli filium, cuius tutor erat, ita miserabiliter pro se locutus est ut rogatio antiquaretur. Exstant tres orationes eius, duae aduersus Libonem tr. pl. rogationemque eius habitae de Lusitanis, una contra L. Cornelium Cethegum, in qua Lusitanos prope se castra habentis caesos fatetur, quod compertum habuerit, equo atque homine suo ritu immolatis per speciem pacis adoriri exercitum suum in animo habuisse. Andriscus quidam, ultimae sortis homo, Persei se regis filium ferens et mutato nomine Philippus uocatus cum ab urbe Romana, quo illum Demetrius, Syriae rex, ob hoc ipsum mendacium miserat, clam profugisset, multis ad falsam eius fabulam uelut ad ueram coeuntibus, contracto exercitu totam Macedoniam aut uoluntate incolentium aut armis occupauit. Fabulam autem talem finxerat: \"Ex paelice se et Perseo rege ortum traditum educandum Cretensi cuidam esse, ut in belli casus quod ille cum Romanis gereret, aliquod uelut semen regiae stirpis exstaret. Hydramyti se educatum usque ad XII aetatis annum, patrem eum esse credentem a quo educaretur, ignarum generis fuisse sui. Adfecto deinde eo, cum prope ad ultimum finem uitae esset, detectam tandem sibi originem suam falsaeque matri libellum datum signo Persei regis signatum, quem sibi traderet, cum ad puberem aetatem uenisset, obtestationesque ultimas adiectas, ut res in occultato ad id tempus seruaretur. Pubescenti libellum traditum in quo relicti sibi duo thensauri a patre dicerentur. Tum scienti mulierem se subditum esse, uerum stirpem ignoranti edidisse genus atque obtestatam, ut prius quam manaret ad Eumenen res, Perseo inimicum, excederet his locis, ne interficeretur. Eo se exterritum, simul sperantem aliquod a Demetrio auxilium in Syriam se contulisse atque ibi primum quis esset palam expromere ausum.\"","prev":{"citation":"Periochae 49.1.1-6","label":"49.1.1 to 49.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/49.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/49.1.1"},"next":{"citation":"Periochae 50.1","label":"Book 50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy/periochae/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/livy/periochae/50.1"},"credit":{"text":"Livy, Periochae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"Used with permission","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/livy/liv.per.shtml","quality":"proofread"}}