{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 14","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/14.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Finge tu quoque aliquid, et noua pagis nostris imponas nomina id quoque fecit Torellus noster Sarayna, qui Vercellas appellatum iam fuiße Vicum illum, qui à nostro Cyano parum abest, nomine Vigasium, man dare literis non ueritus est. FRA. Quanta ille in loquendo et scribendo abutebatur licentia? NOG. Certe ita est. Sed tamen illi homini hac in re danda est uenia, quod fortaße Vigasium uehementer amaret ac sanctè coleret, quippe qui ex nostris rerum gesta rum monumentis accepißet, eum Vicum insigni illa clade nobilitatum, qua Federicum primum cognomen to Aenobarbum maiores nostri. CCCC. Ab hinc annos affecerant. Nam ibi ingentes Imperatoris illius copias profligarunt, atque ex suis finibus ex pulerunt. FRA. memini id quidem me legisse in nostris annalibus, et saepius, atque in eo praelio Is nardum Nogarolam tuum imò nostrum (Nam ego cognatione uos maxime attingo) cum primam duceret aciem mortem pro patria praeclare occubuiße. NOG. Illum ipsum dicis, ut arbitror, qui in D. Ceciliae aedicula sepultus est. Torellus ergo Vigasium pagum quadam charitate complexus maiori lau de uoluit exornare. FRA. Vtinam id uerè fe cißet, aut saltem aliquam Vigasii cum Vercellis simili tudinem ostendißet, praesertim cum locum illum, in quo nunc est Vigasium, hoc nomine aliquando nuncupatum ex nullis monumentis erui poßit. Sed tamen coniectura quadam facile moueor, ut Vercellas dictionem eße mendosam omnino existimem. NOG. Quanam mi Fracastore? dic quaeso. FRA. Attende & si libet) mihi respondeas. qui fieri potuit (non enim uerisimile arbitror) ut Cimbri, si apud Vercellas habuerant castra, Teutonum fratrum suorum cladem apud Aquas Sextias acceptam (cum alter locus alteri satis proximus sit) non statim audierint?","prev":{"citation":"De Nilo 13","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/13"},"next":{"citation":"De Nilo 15","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/15"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}