{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Nilo 19","citation":"Lodovico Nogarola, De Nilo 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/19.md","author":{"name":"Lodovico Nogarola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola"},"work":{"title":"De Nilo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo","urn":null},"verse":false,"words":194,"text":"Non ineptè tu quidem Nogarola sed uereor ego ne tuum hoc non sit inueutum, istud fin xiße atque excogitaße Marcum pineolatum compatrem tuum potius arbitror, qui praeterquàm quòd iuris ciuilis intelligentia atque omni prudentiae genere praestantißimus sit, monumenta quoque rerum gesta rum, & Vetustatis exempla optime nouit. Quapro pter facilè eas potest arbitratu suo nonnulla mutendo & corrigendo temporibus & locis aptißime accomodare: quod si in ullo alio, profectò in Caualio pago suo facere maxime debet, ex quo uberrimos fru ctus singulis annis & summam uoluptatem (amaenis simus enim est locus) frequenter percipit. Nam si Vicus ille ut Rhaetico uino nobilis est, ita quoque Cim bricae internitionis posthac citetur testis, nemini dubium est, quin longè amabilior tuo Pineolato sit futurus. Sed iam surgamus. NOG. Gratulor equi dem mirum in modum Agro nostro, qui debitum an tiquae laudis testimonium, quo à Dominicano illo pri uatus fuerat hodierna die recuperauerit. Quare uniuersa nostra Ciuitas ut summum se tibi beneficium de bere fateatur, neceße est. FRA. Non istud mi hi nunc quaero. Hoc satis superque est, si tibi fecerim satis. NOG. Cumulate tu quidem. Sed uelim mihi dicas, an Vercellas in Arcellas mutare nego cium tibi nimis audax uisum sit? FRA.","prev":{"citation":"De Nilo 18","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/18"},"next":{"citation":"De Nilo 20","label":"IOGAROLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lodovico-nogarola/de-nilo/20"},"credit":{"text":"Lodovico Nogarola, De Nilo. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Nilo","quality":"ocr"}}